17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

71

civium oculis se subduxit, magno illos, sed non intellecto supplicio afficiens, quod

Africae Asiaeque victorem conspicere ipsis non liceret: itaque in agro arbores

digessit, sed eodem animo quo olim in campo aciem. Laudari solet dictum vetus:

Ames parentem si aequus est, si non, feras. Quod ad patriam recte produxeris,

quae et parens dicitur, et parentes vel parentibus proximos plerumque aut suis

periculis involvit, aut sua salute complectitur. Quid quod ne patriae quidem

imputandum est si quid in patria fit? Triginta tyranni Athenae non erant; ac nec

Mithridatica quidem praesidia, quo tempore Sylla volente civitate urbem obsedit.

Veios habitante Camillo

Illic Roma fuit 1 .

Cicero 2 eos, qui aedes suas diruerant, qui aqua et igni sibi interdixerant, non populum

Romanum, sed populi faecem interpretatus est: illum vero populum, qui in theatro

ingemeret atque illacrymaret, agente Roscio:

O ingratifici Argi, immanes Graii, immemores beneficii,

Exsulare sinitis, sistis pelli, pulsum patimini,

Summum amicum, summo in bello, summo ingenio praeditum.

Scio haec atque alia male tractatae virtutis exempla plurium imperiis obiici solere.

Sed Thraseam et Senecam et tot illustres animas nonne unius crimen habemus?

Sicut homines invenire non est ad quos vitiis aditus non sit, ita nulla periculo vacat

potestas, quae aut homini aut hominibus datur. Valde mihi placet quod olim ab

Alcibiade, mox ab Augusto ad factam Catonis mentionem dictum legimus, sed

dignum quod ab ipso Catone diceretur 3 : Qui praesentem Reipublicae statum mutare

non vult et civis et vir bonus est. Si iuris speciem iniuria induit, et bello gravius

innocentiam premit, ita hoc tolerandum quomodo fulmina, et nimbi, et quae alia

mala vis maior immittit; sin mite pacatumque regimen, quale vos optimi Principis

ingenio debetis, excipiendum gratis animis: bonum, quo non maius aut corporum

sanitas, aut agrorum foecunditas, aut quicquid aliis publicis privatisque votis ambiri

solet. Maneat haec vobis solida atque perpetua felicitas! Quod ut ex animo precer,

non illa tantum exigit quae Belgas inter se connectit generis consanguinitas, locorum

vicinia, sermonis communitas; sed et in me merita. Vos eo malorum adacto, ut omnia

mihi patriae finibus essent tutiora, primus receptus, prima libertatis fiducia; vestrum

primum coelum securus hausi, vestris colloquiis recreatus delere coepi longae

calamitatis memoriam: a vobis denique exceptus sum tam amice, quam inimice a

meis. Pro quibus beneficiis quid vobis potius precer, quam ut non extra bellum

tantum, sed et extra belli metum vos ponat certa pax, mea quoque causa, quo magis,

si ita res tulerit, transcurrere ad vos libeat, atque uti oblato hospitio, et si aliter non

licet, de proximo certe adspicere illas terras, quas mihi contra tot iniurias natura

commendat: ita tamen, ut qui quam eae cordi mihi essent semper ostendi, nunc

etiam ausim ostendere quam eis opus non habeam. Vale vir optime atque doctissime.

1621.

1 Lucanus V, 28.

2 Cic., Pro P. Sextio 122.

3 Macrobius, II, 4.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!