17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

70

his, qui eas penitus imbiberunt - quos inter tu emines - etiam illos a quibus modice

libatae sunt, - quos inter utinam poni merear! - valide commendent. Sed tamen ut

arbitror ipsa paucorum iniuria efficacius me et multorum, et optimorum affectibus

inseruit: neque enim frustra dictum est 1 , rem sacram esse hominem miserum,

praesertim innocentem. Vide autem quam propitia in me Dei providentia mala mea

similibus bonis pensarit. Fidem in patriam praestiti: in uxore inveni; ego publicae

libertati dum studeo, amisi meam: illa vicissim suam meae impendit: neque tu frustra

ipsam, qua mihi sum redditus, rationem miraris. Quis enim libertatem speraret ex

arctiori carcere? Quis coeli apertos haustus ex iis angustiis, quae vix animae

respiranti aerem transmitterent? quis denique tot custodum oculos effugere se posse

speraret ipsis custodum manibus et pedibus? Sed nimirum aequum erat inexspectata

ratione eum servari, quem adeo inexspectata pernicies oppresserat. Quis enim

futurum hoc credidisset? Patriae gloriam et eorum qui in patria eminebant, tum

vincta, tum soluta oratione, quantum potui connisus in sublime extuli. Pro hoc merito

merces mihi summa ignominia a civibus meis redditur. Publicas opes patrocinio

defendi, consiliis auxi: meas amitto; tutatus sum patriae libertatem: constat id mihi

tristissima servitute. Bene illud, quod uxorem in carcere reliqui, et quidem me elapso

arctius custodiendam, ne quis iam dubitaret capi et innocentes et bene de suis

meritos. Illa hoc tantum gnara elatum me, quod restabat eventus, anxia animi,

coniectura revolvens, vota fecit, quae ab amantissima mariti coniuge nemo

exspectaret, ut maritus a se quam longissime abesset. Ego tum demum intelligens

a quali uxore discessissem, tam graviter ferebam eius absentiam, ut potius quam

ea diu carerem, carceri me fuerim redditurus. Gratulandum est saeculo, quod hoc

potuerunt famae reverentia ac pudor, ut feminam illorum manibus extorquerent, qui

iam aliam non habebant irae suae materiam. Illa vero hoc laude dignior, quod tam

facilem exitum, cum me emitteret, sperare non ausa est, innocentiae meae mihi

conscia, atque inde intelligens in quos homines incidissemus. Non in aliam magis

isti versus 2 congruunt:

Tu melius certo meruisti pignore vitae,

Ut tibi non esset morte probandus amor.

Neque tamen iam defuncti sumus patientiae experimentis: superest pro carcere

exsilium, et nescio an Fata mihi totum mea sint agitanda per orbem. Sed post

carcerem in patria, exsilium patriae loco est. Gratiam habeo quod exemplis me

solaris, et quidem magnis, et quae possunt iacentem quoque animum erigere,

multoque magis sustinere erectum. Themistocles ille, qui Apolline certius salutis

viam Athenis monstraverat, coactus fugit, et quidem ad Salaminiaci praelii reliquias.

Similis Coriolani iracundia: sed utraque infelix. Melius Alcibiadi cessit exsilium

hostiliter exercitum, quem diris populus exsolvit propter illa facta per quae diras

verius mereri coeperat. Sed leniora libentius lego. Ostendit mihi Graecia Aristidem

contrarias Achilleis preces concipientem, ne unquam sui pulsi Athenas poeniteret;

et Phocionem ultimis verbis praecipientem filio, ne acceptae iniuriae meminisset.

Roma Rutilium, qui maledici sibi putavit, cum amici ex civili bello reditum ipsi

augurarentur, neque aliter ultus est ingratam urbem, quam quod ne revocatus quidem

ad eam redire voluit. Neque tuus ille Scipio aliud quam

1 Festus 467.

2 Martialis IV, 75, 7-8.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!