17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

69

636. 1621 April 30. Aan B. Aubéry du Maurier 1

Ad caetera tua in me summa beneficia, Vir Illustris, accessit conciliata mihi per te

viri optimi, affinis tui Marbaldi 2 , humanitas atque summa benevolentia. Ille quidem

ex tuis mandatis obtulit omnia, etiam quibus opus non erat; sed mihi pro omnibus

ac super omnia est amor ac cura mei, quae ille eximie ostendit. Lutetiae adhuc

subsisto ex consilio D. Boissizii, aut nuntium ex aula, aut certe, quod propius videtur,

reditum Praesidis Iannini exspectans: qui venturus huc putatur cis paucos dies,

Rege longius procedente. Quae ad regni res pertinent ex aliis earum gnaris rectius

intelliges. Quid Veneto libello 3 aspersum sit contra honorem tuum atque eorum, qui

tum Regis consiliis adfuere, contra manifestissimam veritatem, contra vim publici

foederis, quod perfida interpretatione luxatur, ex Tileno iam cognoveris, magisque

ex Puteano, qui partem libri transcriptam misit. Unde nata sit haec calumnia, coniectu

est non difficile. Exempla eius libri .... 4 hic distribuit. Habet unum et Angliae Legatus 5 ,

ut mihi narratur, qui locum illum notavit. Te quidem satis tuetur notissima bonis

omnibus in Regem fides, et pro salute ac libertate Reipublicae nostrae perpetuus

labor. Sed veritatis ac non nihil Galliae ipsius interest, ne Veneti decepti decipant

alios. Sed hac de re sapientius ipse cogitabis. Ego nihil magis exopto, quam aliquo

signo ostendere, quam in te, non animi culpa, sed facultatis penuria, ingratus esse

cogar, nisi quod apud tam aequum iudicem satis gratus est qui beneficia agnoscit.

Vale Vir Maxime. 30 Aprilis, 1621.

637. 1621 [einde April]. Aan E. Puteanus 6

Sicut nuper miseriam meam accendebat amicorum dolor, ita nunc magnum gaudio

pondus adiicit amicorum gratulatio: quos inter tu quidem, decus Belgarum, Puteane,

eximium in me affectum pari eloquentia expressisti. Magnum itaque pretium longae

calamitatis habeo sparsum in multos laetitiae meae commercium: neque tam libertas

ipsa voluptati est, quam cum eam video tot bonis ac sapientibus esse voluptati. Non

tanti fuerat retinere libertatem, et nihil habere quod de fortuna quererer. Nam

perpetua felicitas hoc habuisset infelicitatis, quod quam multis carus essem nunquam

apparuisset. Habent quidem literae hanc vim, ut

1 Gedrukt Epistolae p. 55.

2 Zie p. 60 n. 4.

3 Het boek, waarover in de briefwisseling met Du Maurier herhaaldelijk gesproken wordt, is:

Dicaeologia omnium rerumpublicarum. Actionem aequissimam adversus orationem Herimanni

Chunradi ad Reges et Principes instituit Iosef Bonfadius. Venetie 1620. De auteur is de

Venetiaansche jurist Gius. Bonfadio. Een exemplaar is in de Bibliothèque Nationale te Parijs.

Ouvré, Aubéry du Maurier, noemt het boekje slechts terloops, zonder den titel te kennen, p.

314.

4 Indien in de correspondentie met Du Maurier een naam is weggelaten, is het m.i. bijna steeds

die van François van Aerssen.

5 Edward Herbert of Cherbury, sedert 1619 Engelsch gezant te Parijs.

6 Gedrukt Epistolae p. 62; Epistolae ecclesiasticae p. 654. Antwoord op n o . 628. Daar Grotius

3 April uit Antwerpen vertrok, heeft Puteanus' brief van 2 April hem daar zeker niet meer

bereikt, maar is hij hem nagezonden. Hij zal den brief dus uit Parijs beantwoord hebben,

waarom ik hem op einde April dateer.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!