17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

65

omnia multos viros primarios in tuam amicitiam allicient, et efficient ut tuis miseriis

opem ferant. Ego inter caeteros, licet non primae notae et inter classicos, nulli

cedam, et palam profitebor te nullam amicitiam magis fidam, quam meam nancisci

posse.

Dominus Uytenbogard exilii et calamitatis comes me saepe invisit; obtuli quod in

me est, ad sublevandam eius miseriam: sed consilium potius quam auxilium petiit,

et hoc tantum, ut in aliqua regni urbe securam et tranquillam vitam habere possit:

retuli nihil ea de re dubitandum. Si ad nos adveneris, omnem opem polliceor. Legati

Foederatarum Provinciarum 1 statim recessuri sunt, responso iam accepto. De vestra

calamitate conquesti sumus, et quod subditos non solum mercibus spolient, sed ut

hostes infensissimos vi et armis persequantur. Multa pollicentur. Si id praestiterint,

nostra amicitia et foedere renovato fruentur. Vale et me semper ama. Scriptum

Lutetiae 3 die mensis Aprilis. 1621.

Tui amicissimus

Petrus Jeannin.

630. 1621 April 16. Aan Jan de Groot 2

S.P. Pater.

Decimo tertio huius mensis sub noctem multam Parisios adveni 3 ; quo Antwerpia,

sed per ambages et alieno habitu contenderam. Id certius visum quam praesidium

militare deposcere. Deus consilio meo felicem dedit eventum, sed cum huc venissem

Rex et Aula abierant ad Fontem bellae aquae. Remanserat Boissisius 4 , qui mea

causa substitit, ut a me salutaretur. Ex ipsius sententia Parisiis manebo, donec quid

faciendum mihi sit ex Aula certior fiam. Non tantum quae ad securitatem meam

pertinent, sed et alia sperare me iubet. Omnino amicos hic plurimos reperio magnae

dignitatis atque auctoritatis. Quid de caetero futurum videbimus. Interim consultum

omnino est, ut vos pro uxoris libertate sine mora, quantum fieri potest, laboretis,

neque desistatis antequam aliquod habeatis rescriptum; cuius exemplum mihi

transmittatis, ut hic cum amicis deliberem quid ultra faciendum sit. Legatis 5 patriae

hinc discedentibus Rex abunde testatam fecit suam pro Reipublicae nostrae salute

curam, ostenditque penes se non staturum quominus se quam amicissimo uterentur,

sed ante federis

1 Zie p. 42 n. 1.

2 Gedrukt Epistolae p. 54.

3 Grotius was 3 April uit Antwerpen over Gent en Calais naar Parijs vertrokken, in gezelschap

van zijn broer Willem, die dadelijk na Hugo's aankomst te Antwerpen daarheen was vertrokken,

en twee mannen, die hen een eind weegs begeleidden (Brandt, Leven I p. 270). Rogge heeft

er het eerst op gewezen, dat Willem tot ongeveer begin December in Parijs bleef (Bijdr. Vaderl.

Geschiedenis 3e Reeks, VII p. 100 n. 5). 15 Dec. schrijft Willem uit Antwerpen, wanneer hij

op de terugreis is. Willem's aanwezigheid te Parijs blijkt uit n o . 643, 646, 687-689, 705.

Het is jammer dat de brief van Hugo aan De Haen van 18 Juni 1621, waarin hij over zijn reis

van Antwerpen naar Parijs spreekt, waaruit Brandt l.l. putte, verloren is gegaan.

Over Grotius' verblijf te Parijs zie vooral Rogge, bovenvermeld, en zijn artikel in De Gids 1893,

III p. 249 vv., 450 vv.

4 J. de Thuméry, Sieur de Boisise, die in 1618 als buitengewoon gezant door Lodewijk XIII naar

Den Haag was gezonden; zie I p. 618 n. 2.

5 Zie boven n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!