17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

64

Itaque conquerantur alii, se post naufragium nudos esse, et opibus excidisse; tu in

te opes omnes habes, nulli iniuriae, nulli violentiae obnoxias. Grotius es, Magnus

es, et hoc satis, ut intelligas, nihil tibi deesse. Patriam si amas, Hic amor, haec Patria

est: eiusdem coeli benignior serenitas; eiusdem soli amoenior ubertas, eorundem

hominum tranquillior status. Quid se iactant unius alteriusve Provinciae populi? Et

nos Belgae sumus, liberi sumus, sub uno Principe, sed quem Patrem appellamus.

Aliud fraenum, aliud iugum est: regimur, non affligimur, et ut discordia exulet,

multorum imperium aversamur. Omnis Antiquitas clamat: Εἷς ϰοίρανος ἔστω, εἷς

βασιλεύς 1 : imo tua nobis fortuna clamat, nullam, ubi populus furit, sine discrimine

stationem esse; nullum sine naufragio portum, ubi divina omnia et humana colliduntur.

Quae irae! Quae odia! Ubi quies, aut felicitas? Quantum aquarum, tantum ubique

ignis et incendii est: furiis ardere dixerim ipsum illud mare, Te Deus eripuit, mentem

et consilium suggessit, quo salvus esses. Quid restat? hoc age ἕπου ϑεῷ. Is servabit

porro, et quemadmodum elusus inimicis in libertatem te asseruit, ita securum

deinceps ac felicem praestabit. Sic voveo, teque videre cupio et amplecti. Veni, non

longa via est, et in hac Arce et amoenitate vigorem cape; dices te in Parnasso

respirare. Offero dextram et eam hospitalem, offero officia, quae a vero amico

exspectari possunt.

Εὑρήσεις δέ με πᾶσιν ἐπ᾽ ἔργμασιν, ὥσπερ ἀπεϕϑὸν

Χρυσὸν, ἐρυϑρὸν ἰδεῖν τριβόμενον βασάνῳ 2 .

Vale, et, quod iterum rogo, veni. Lovanii in Arce, Postrid. Kalend. April. CIƆIƆCXXI.

629. 1621 April 2. Van P. Jeannin 3

Vir Clarissime, Tuae literae magna me laetitia affecerunt, quod iis cognoverim te a

sordibus carceris et iniusta servitute liberatum, non Magistratuum indulgentia, sed

beneficio fortunae, aut ut verius et Christiane loquar, summi Dei providentia, qui

semper innocentes potenti auxilio tuetur: in quam captivitatem non te crimen, sed

amicitia Viri optimi et de Republ. sua bene meriti coniecerat, qui calumniis et fictis

criminibus oppressus, vi et acerbo Iudaeorum odio periit: et ne innocens damnatus

videretur, si de coniuratione accusatus socios non habuisset in eo crimine, quod

peragi iure nec inchoari sine sociis potuit, necesse fuit alios criminis participes

reddere: et haec suspicio fidissimos amicos involvit, inter quos tu prae caeteris

intimus, ab hoc periculo te eximere non potuit anteactae vitae fama, Dei timor, et

legum reverentia, quae tibi semper cordi fuit. Nunc feliciter libertatem nactus es, et

si libuerit in hoc regno larem constituere seu ad tempus, seu in perpetuum, securam

stationem invenies; habemus enim Regem iusti et aequi amantissimum, qui a multis

viris probis accepit te alieno odio et iudicum iniuria damnatum. Multa sunt etiam

quae te commendant, humaniores literae quibus ornatus es, morum comitas et vitae

innocentia. Haec

1 Homerus, Ilias B. 204 v.

2 Theognis (ed. Hudson-Williams) 449 v.

3 Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 656. Cf. p. 62 n. 3,

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!