17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

63

628. 1621 April 2. Van E. Puteanus 1

Hugoni Grotio V. Cl. Erycius Puteanus S.P.

In communi Bonorum omnium gaudio, Cl. Vir, segnem esse calamum meum non

sino. Ut amicum me ostendam, scribo, et hoc benevolentiae signo tuum pariter

audeo affectum provocare. Carcerem si cum morte comparas, videri possis ex te

iam natus esse, salutem et libertatem a te ipso adeptus. Evadere parum erat; Grotium

decebat ingeniose evadere. Et quanto hoc pulchrius, quam liberari! quanto

laudabilius, suo ingenio, quam alieno suffragio salvum esse! ut nihil cuiquam deberes,

mediis elapsus Achivis 2 te tibi vendicasti: liberari autem non poteras, nisi ut grave

esset beneficium, quod ab inimicis accepisses. Sed quomodo acciperes? nullum

expectabas. Carceri, non morti mancipatus eras, ut saepius morereris: sola te

saevitia vivere voluit, sed ne inter vivos esses. Quid igitur? hac ad vitam via

redeundum erat: moriendum saepius, ut tandem viveres, ac liber esses. Aperuisti

exitum, ubi omnia clausa erant: et quis crederet in cista hominem latitare? sic elatus

videri funus poteras, nisi quod e sepulchro veniebas. Mirentur omnes: totus in cista

Grotius non erat: in cista corpus, in navi cista, in amne navis, in his omnibus, et

extra haec omnia esse mihi visus es: mundum impleveras. Itaque custodiri in carcere

corpus tuum potuit, ingenium non potuit. Clausus muris, cinctus custodia, obsessus

satellite, ostendisti in ipsis te angustiis liberum esse, nullum virtuti obstaculum obiici.

Macte, Vir magne, plus paucis horis fecisti, quam toto triennio passus es, eorum

elatus manibus, qui maxime custodire annisi sunt. Totum esse libros crediderunt

onus, nec falsi: tuo enim ingenio bibliotheca constat. Ergo doctum omnes clarumque

dicunt: ego fortem, non salute tantum, sed gloria et aeternitate dignum. Nonne

scripsisti ante, quod alii fecerant? scribent alii, quod nunc fecisti ipse, cum Daedalo

velut comparandus. Illum alae, te libri ex carcere extulere, tanquam alae: ille simul

eduxit filium, sed ut perderet; tu reliquisti coniugem, sed ut servares. Quippe ferre

carcerem illa tuum non poterat; suum iam te salvo potest. O verum coniugium sic

disiungi! Laeta est, quod libera esse desiit: certe digna, ut in libertatem veniat.

Confide, veniet; nec ullum declinabit exilium, quae carcerem non exhorruit. Patriam

in exilio, quia maritum habitura. Agnoscis ipse, non esse Patriam quam fugias;

fugiendam esse, quae se novercam fecit. Exilium carcere melius est; evadere e

carcere non potuisti, nisi ut in exilium ires. Respice miseriae tuae scenam: qui amici,

hostes erant, ut ad hostes tanquam amicos te conferres. An Themistoclem propono?

ad Xerxem ivit, in Athenienses suos non peccavit; Athenienses in Themistoclem.

Sed exemplis nolo agere; rogo potius, ut tuum inter exempla nomen venire patiaris.

Scipionis 3 iam morituri, et semper victuri dictum est, an exprobratio? ‘Ingrata Patria,

ne ossa quidem mea habebis.’ Expende quid feceris, et quid passus sis; merita et

praemia Boni omnes quemadmodum explorata utraque habent, ita favere libertati

tuae, studere commodis et incolumitati non desinent. Sed quid est? ingenio

transcendisti communem hominum conditionem, ut Fortunam, et quicquid hinc

pendet, generose despiceres.

1 Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E 1 f. 117. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 653. Beantwoord

door n o . 637. Schrijver is de Leuvensche philoloog, die in 1607 Lipsius daar als professor

was opgevolgd.

2 Virgilius, Aen. I, 242.

3 Valerius Maximus V, 32.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!