17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

55

Quid ergo est, quod te dolere cogit aut etiam permittit? Ipsa, at ei bene beateque

est. Caelebsne vita, quae tibi imposita est? at ea vita nunquam non ausa est cum

matrimonio de felicitate contendere. Liberi? at carere iis nolles: si orbus esses,

doleres. Nunc hoc tibi dolendum videtur, quod orbus non es? Morosum sit, quicquid

evenerit, accusare. Quod si rigidiora haec tibi videntur, remittam nonnihil, et aliquid

adversi tibi accidisse largiar, sed ut eo ipso evincam esse cur gaudeas. Tam vim

quam sapientiam Dei nullo limite teneri omnes agnoscimus. Id si ita est, nihil accidere

potest aut omnituente ignaro, aut omnipotente penitus invito. Facit ergo quaevis aut

fieri permittit; in utroque necesse est sua ei constet ratio. Curat ergo Deus omnia,

non tamen pariter, quia nec paria. Pro rerum gradibus sunt et providentiae gradus.

Res bestiarum laxius regit, humanas adductius. In ipsa humani generis universitate

propiore cura dignatur Reges, et quicunque sunt alii gentium custodes tanquam

terrestria sidera, unde aut belli tempestas, aut pacis serenum in populos defluit. Sed

nihil magis cordi habet summa illa bonitas quam homines bona fide Christianos.

Horum usibus ipsa vult regna famulari. Nihil in universum constituit, in quo non hos

respiciat singulos. Ergo et quae contra ipsos videntur, pro ipsis sunt. Decretum illud

inexpugnabile est: Omnia in bonum cedere Deum pure venerantibus. Neque miremur,

si eos Deus non delicate, sed sub disciplina habet. Paternum et hoc est. Aut si quid

illis in turba agentibus contagii adhaesit, medicamento acri et viscera commovente

purgandum est: aut antequam morbus ingruat, inamoenae salubritatis succo

praemunienda est animi valetudo: aut certe commissione explorandus est Dei miles,

ut sentiat ipse, videant alii, quousque profecerit. Nulli non virtuti materia ex difficili

quaeritur, semper quidem Deus a piis tales operas exegit; sed a Christianis merito

maiores, qui vel ex ipso crucis vexillo intelligere debent, qua lege sint auctorati. Dux

ipse per omnia adversa in coelum eluctatus, hanc viam dedicavit. Timere debet, ne

Imperatori displiceat, qui ad nulla pericula citatur. Quis vero non magno animo in

illam arenam descendat, in qua et vincenti praemium certum est, et pugnare volenti

certa victoria? Nam qui remunerator est, idem et adiutor: coronam ostendit, arma

suppeditat: non est, quod imbecillitatem caussemur. Aequissimus certaminis arbiter

ita paria disponit, ut neminem committat, nisi quem aut valentem satis norit aut velit

facere. Coelestis aurae auxilium non magis ille, ut oportet oranti, negare sustinet,

quam panem filio esurienti benignus et dives pater. Quam multi olim Philosophi,

quam multi etiam minoris ordinis communioribus praesidiis excitati dolorem sub

iugum miserunt; et nos neque ab usu rationis, neque a litterarum adminiculis destituti,

praeterea veró certi de eximio illo atque peculiari subsidio, ulli calamitati quantumvis

magnae terga dabimus? Neminem vero id deceat, et te minime omnium, Amplissime

Maureri. Excelso in loco positus splendes, et tua luce et ea, quam tibi Rex

potentissimus affudit. Quicquid agis, in conspicuo est, et in exemplum abit. Fac

dicere aliquando liceat: Ita fer uxoris mortem ut Maurerius tulit. Neque timendum

est ne minus uxorem dilexisse videaris, si minus lugeas. Virtutes illius animo recole,

liberis trade, et quod potes illustribus ingenii monimentis ad posteritatem propaga.

Haec veriora sunt charitatis pignora, quam facere, quod illa fieri nolit. Apud omnes

gentes sanctae sunt defunctorum voluntates, neque tantum, quae nuncupantur aut

tabulis praescriptae extant, sed et si quas probabilibus argumentis coniectura

assequitur. Non nescis quid illa voluerit, quid nunc etiam velit, si qua est in tanta

tranquillitate rerum nostrarum cura: nimirum ut quod restat

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!