17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

54

quos inter multi fuere docti, pii, sapientes, et qui ignorare non possent, quae

commoda aut incommoda maritos sequerentur. Iuvant scilicet maritos uxores et

sublevant, sed iuvandae vicissim et sublevandae. Etiamsi ex aequo onus divideretur,

tamen tantum esset in dimidio dupli, quantum in simplo. Nunc ea contractus natura

est, ut viros durius obliget, ad quorum tutelam se recipit sexus infirmior. In Graeca

Comoedia quidam, si optio sibi a Deo daretur an bicorpor esse vellet, negat se

usurum beneficio. Causam addit, quia futurum videret, ut pro pluribus oculis, auribus,

brachiis et pedibus plus item deberet sollicitudinis, quando pro illis omnibus

sustentandis, tuendis, regendis, ornandis, animus teneretur. Dulce est, in rebus

secundis habere, cui per te bene sit. Sed quo magis aspirat fortuna, eo diligentius

contrahenda vela et cavendum anxie, ne quis vitae color etiam in summa innocentia

ad calumniam pateat, quam felicibus et eminentibus effugere difficile est. Si quid

adversi evenerit, partem quidem doloris in se recipit uxor; sed quae multo gravius

in maritum reflectitur; sicut ardentius aërem feriunt solis radii ab humo repercussi.

Primitivo dolore gravior ille est, quem gignit aspectus propter te dolentis. Neque

haec eo dico, quod caelibis vitae pzaeconium susceperim: satis est si ostendo, cum

utrumque vitae genus commodis et incommodis temperetur, aequo animo et quasi

nihil magnopere intersit, ferendum utrumcumque obtigerit. Speciosior dolendi

obtentus ex liberis petitur, quorum educatio melius procedit partitis inter utrumque

parentem operis. Est hoc aliquid sed cui abunde Deus prospexit. Est tibi indefessus

vigor; et si tibi toto te uti libeat, pro utroque sexu suffecturus. Rescinde a negotiis

et studiis, quantum illa cura desiderat, imo illam curam optimum et studium et

negotium puta. Maiora ipse exsequere, minora praescribe: et quam potes saepissime

per dulcem liberorum gregem circumfer paternos iam et pro maternis oculos. Respice

et magna domus subsidia, Regem optimum, qui diligentiam fidemque tuam perspecta

habet atque ideo grata; claram dignitatem; rem honeste partam, florentes cognatos,

affines, amicos. Vides, si quid ad laborem accesserit, quam magna tibi solatia in

antecessum sint data. Tum vero ipse ille labor decrescet sub manum, cum ut quisque

liberorum tuorum aetate proficiet, ita tibi in sui atque aliorum curam succedet. Quam

vero de hoc onere non iuste queri possis, vel hinc intelliges: Si uxor tibi vacuam

prole domum reliquisset, credo, ut fieri solet, diceres:

Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

Ante fugam soboles, si quis mihi parvulus aula

Luderet 1 .

Quod si quis etiam tibi futurorum praescius dixisset ante nuptiarum diem: Frueris

per annos non paucos felice et concorde matrimonio: scis autem necesse esse, ut

alter alteri sit superstes: dabitur hoc teneriori sexui, ne illa te lugeat: elige velis an

nolis per ipsam et post ipsam pater vocari: Dixisses, non dubito, Habeam, cum

ipsam ultra non licebit, viva eius simulacra et fortunae communis successores.

Instructa inopia miseraque est felicitas,

Divitiae haeredem cum non inveniunt suum 2 .

1 Virgilius, Aen. IV, 327.

2 Menander bij Stobaeus, 1.1. p. 326.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!