17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

53

omisi, quae ex eodem illo fonte hauriri poterant? sufficient tamen, quae inde

deduximus, dum avide bibantur, et ita ut omnes viscerum sinus permeent. Crede,

sed tanquam videas, optime Maureri; tuae tot tibi ob causas dilectissimae uxoris

anima iam virtutum suarum dulcissimos fructus percipere coepit, et promissa sincerae

pietati praemia delibat. Ultima tot saeculorum clausula totam ipsam ipsi redditura,

immensa illa bonorum congeries, citra quam longe consistit, quicquid cogitari et

optari potest, non eminus illi ut nobis, sed de proximo et quasi ante oculos posita,

expectatur. Quod iam habet, ita magnum est, ut nihil desit, et tamen plus est quod

videt se habituram. Neque est quod dicas, potuit eodem serius pervenire. Plus

accipit, qui tempore plus accipit; magna est felicitas cito esse felicem. Quam multa

mala partim certa partim incerta lucrifacit, qui mature hinc educitur? quot hominum

sunt exempla, quibus magno constitit vita productior? Possem hic referre morborum

cruciatus, et ictus fortunae nunquam magis metuendae quam cum blanditur; et quae

certe diu vivendo nemo evadit incommoda senectutis. Unum mihi satis magnum

cito moriendi pretium videtur, poni extra omne delinquendi periculum. Restat ut

dicas, non ipsius, sed mea causa doleo; atque istuc iam veniebam. Nam id dici

solet, sed quam non recte, facile intelliget, quisquis doloris eiulatibus ad rationis

verba non plane obsurduit. Aperte enim in amicitiae leges peccare se fatetur, qui

huc confugit. Nam qui ex indigentia amicitiae originem repetebant, omnium ferme

Philosophorum sibilis sunt excepti: ne apud vulgum quidem, cuius mos est ex utilitate

pleraque metiri, causam tenuerunt. Amicitiae affectus foras prominet, sui oblitus, in

alterum fertur. Strepunt plausibus theatra, quoties Pylades aliquis Orestis pericula

in se derivat; adeo consensus hominum existimat in re pari officium esse amici,

amicum sibi praeponere. Quanto magis absorberi debet incommodi nostri sensus

ab eius, quem amare nos profitemur, felicitate, quoties multo plus in hac boni est,

quam in illa mali? Laudatur Zopyrus 1 , quod sibi corpus sciderit, vultum truncarit, ut

Rex suus magna sed una tamen urbe potiretur; et tamen inter ista aliqua erat

comparatio. In tua causa, si in una lance ponas uxorem in ipso collocatam vestibulo

aeternitatis, fruentem Christi et sanctarum mentium consortio, extra omne id, quod

aut doletur aut metuitur; in altera te, iis scilicet commodis destitutum, quae adiicere

potuit in annos aliquot prorogatum felix matrimonium: nullum invenietur in tua lance

momentum, nulla erit examinis trepidatio; ita deducet iugum vis illa ponderis, quasi

in tua parte nihil fuerit. Quid si ab ista oppositione te absolvo, et ostendo etiam nude

spectata tua incommoda non tam a re esse, quam ab opinione? Nam quo infelicior

est, qui uxorem habere desiit, eo, qui numquam habuit. In opinione aliquid interest;

nam rei possessae memoria imaginem, imago desiderium excitat. Sed pedaneum

hoc iudicium est; licet appellare. Sedeat pro tribunali tua tot rerum experimentis, tot

literarum subsidiis instructa mens, et de istius consilii sententia pronuntiet. Quod

effluxit, non est: itaque nullam habere efficientiam potest. nihil nostrum est, nisi dum

habemus; inde non magis ad nos pertinet, quam quod est maxime alienum. Par

igitur in re causa est, eius qui semper caruit, et qui carere incepit: nisi quod ingratior

videri potest, qui ex beneficio sumit querelae materiam. Vis ergo videre quam non

miser sis? Respice tot hominum millia, qui ad extremos annos vitam caelibem

perduxerunt sponte ac libenter,

1 Herodotus III, 153 vv.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!