17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

50

diligentia evolvendi, ut quae laborum tuorum respiratio fuerat, nunc pars sit laboris.

Hi non tantum receptum tibi dabunt tutum ab hostis impetu, sed et obiter arma in

hostem. Nam sive rerum naturam capacissimo animo evolves, videbis quam nihil

sit extra mortis regnum, ne ipsa quidem elementa. Omnium legum latissime haec

patet, quae exitio damnat, quicquid natum est. Communi ruinae unum caput

subductum velle, magnae inscitiae est. Sive ad ea converteris, quae de moribus

sunt prodita, in pulcherrimo Virtutum grege Fortitudinem conspicies, firmo corpore,

capite erecto, vultu alacri; contra in Vitiorum turba Moestitiam macie exesam, pallore

foedam, nubila fronte, deiectis oculis: sive annales perlustras, invenies exempla

eorum, qui parentum, liberum, coniugum mortes animo tulerunt minus commoto,

quam noster est, cum eadem illa perscripta legimus. Per has igitur artes elapsus

primi temporis pericula ac confirmatus interim animus, tandem prodeat et in pugnam

se paret. Sed hic quoque sequendos censeo imperatores providos, qui, quantum

possunt, hostium copias diducunt, ut cum partibus singulis pugnando facilius vincant

universas. Confusa res est luctus, multa simul atque indiscreta animo obiicit, quae

conferta perterrent; si dividas, evanescunt. Omne id, quo nunc ille in te pugnat, aut

ipsam, quam luges, aut communes liberos, quibuscum et pro quibus luges, respicit.

Haec singula si expendas, invenies partim nihil in illis esse dolendum, partim, si

quid incommodi est, maioribus bonis abunde pensari. Ab ipsa incipiam. Omnibus

in ore est illud, quod passim apud Christianos scriptores, sed, quod magis mireris,

etiam apud Antiphanem 1 his verbis legimus:

Lugere amicos luctu moderato decet:

Nec enim perierunt, sed eam, quam necessitas

Imponit cunctis, antevorterunt viam,

Et nos citati mox suo quisque ordine

Cogemur omnes in idem diversorium,

Pariterque cum illis aevum agemus alterum.

Huic loco eo magis immorandum est, quia vel solus sine caeteris, si recte expendatur,

consolationi sufficit. Nolo quicquam mihi credatur, nisi testem do locupletissimum

Doctorem gentium, fundatorem Ecclesiarum, vocatum de coelo Apostolum, qui

humanae quoque sapientiae litteris tinctus, omissis aliis omnibus, quae dici poterant

et solebant, luctus immodestiam hoc uno fulmine prosternit: Non patiemur, fratres,

ignaros vos esse eius rei, quae ad sopitos pertinet, ne perinde eos lugeatis, ut solent

illi, qui nihil certae spei conceperunt. Nam si verum est, quod credimus, mortuum

fuisse Iesum et resurrexisse, certe etiam Deus eos, qui obdormierunt, quique per

Iesum sibi commendantur, eo adducet, ubi cum ipso Iesu sunt futuri 2 . Solent Epistolae

brevius dicere, quod familiaris sermo liberalius explicat. Quod si, ut creditur,

postquam hoc scripserat Paulus, disciplinae suae alumnos Macedonas iterum vidit,

potuit saluberrimum hoc oraculum fusius hunc in modum prosequi: ‘Amici, quos in

parem nobiscum sortem natura genuit, sed rursus in parem sortem divini sermonis

satio reformavit, scitis officii esse nostri penitus educere, quicquid in vobis pristinae

sortis remanet. Ipse vultus, ipse habitus

1 Bij Stobaeus, l.l. p. 510.

2 I Thess. IV, 13-14.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!