17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

49

Nulli id facilius, Vir excellentissime, quam tibi, cui nec quaerenti ultro se ingerunt

negotia tantae molis ac laboris tanti, ut facile totum animum occupent. Rex, cui

inservis, maximus et inter Christianos primus, tempora difficilia, res multae atque

multiplices, quid aliud tibi dicunt quam: Hoc age, lugere tibi non vacat? Verissimum

est dictum illud vetus, animum quo intenderis, ibi valere. Intendendus autem haud

dubie eo, ubi pretium est laboris; quod nusquam minus, quam in luctu, nusquam

maius, quam ubi res poscunt Regis et Patriae. Rem omnibus notam dici forte non

attinet; dicam tamen, sed Graeci Poëtae 1 verbis, quae talia sunt, ut quamvis protrito

sermoni gratiam addant.

Lamenta nostris si mederentur malis,

Et possent fletu deliniri miseriae,

Auro licerent contra et pluris lachrymae:

Nunc non attendit luctum res, nec respicit:

Sed plores, seu non plores, insistit viam.

Scio hoc, aiebat Solon 2 , et eo magis doleo, quod dolendo nihil proficere me sentio.

Sapientis viri dictum valde insipiens exemplo nobis esse potest, quantum dolor

iudicio officiat, qui et Solonem nugari docuit. Nam in rebus illis, in quibus aliquid

valet cura atque industria - cuius generis esse moerorem vere ostendimus - non

videndum est unde coeperit motus, sed quo tendat. Rationis est prospicere, non

respicere. Itaque interrogare se saepe debet, qui quicquam facit: Cur hoc facio, quid

spero, quid cupio? Hoc si se interroget, qui luctum fovet, aut ei castigando operam

non dat: videbit, quam nihil habeat, quod respondere sibi possit. Video, quid hic

occurrat: durum esse atque immane id agere atque moliri, quo minus de ea saepe

cogites, quam tam impense ac tam merito amaveris, nec ob virtutes minus, quam

quod uxor erat. Meminerimus ergo ad tempus hoc praecipi, et quod in Labyrinthis

fieri solet, plane in contrarium viam hanc ducere, quam situs commonstrat. Sic brevis

inedia facit, ut sumptus postea cibus bene concoquatur, et in succum transeat. Volo

ego illam quam diutissime et saepissime animo tuo obversari, sed ut delectet eius

memoria, non ut excruciet. Iniuria illi fit, cum in mariti poenam advocatur. Tunc

veniat, cum venire poterit, qualis solebat, blanda, comis, hilaris. Haec, quae nunc

animo occurrit eius imago tristis et gravem sui relinquens memoriam, falsa est,

ipsam non refert. Iam tempus illud praevideo, cum illa morum suavitas, ille tui amor

ac reverentia, illud indefessum in liberis recte educandis studium, illa sincera in

Deum pietas, et quidquid in plurimis eius desiderari, in paucis vere laudari solet,

animo tuo se offeret, non tuto tantum, sed et cum gaudii sensu. Cum iuvabit eius

meminisse, et singulos eius actus liberis ob oculos ponere optimum vitae exemplar.

Nunc sepone paulisper eius cogitationem, quam cum usura mox repetes. In hoc tibi

proderit, ut dicere coeperam, vis illa immensa negotiorum, quae alium pressura, tibi

leviter insidet. Nunc tempus est, si quando alias, immergi publicis curis et nihil in

animo vacuum pati. Accedant amicorum colloquia, sed fortium et sapientium, non

eorum, qui imitatione tristitiae se commendant. Accedant et libri maiore, quam

antehac,

1 Philemon bij Stobaeus 108 (Grotius' Dicta poetarum quae apud Stobaeum exstant p. 446).

2 Diog. Laertius, I, 2, 16.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!