17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

48

etiam videndum est, sitne animi moeror in iis rebus, in quas aliquid iuris est nostro

labori, atque industriae. Nam si necessario et naturaliter omnes tantum animo

dolemus, quantum fert rei magnitudo et ingenii cuiusque immutabilis conformatio,

facile intelligimus, omnem in contrarium operam frustra sumi. Neque vero dubito,

quin rudes interdum animi, tali aliqua capti persuasione, raptandos se morbo tanquam

insanabili permittant. Sentiunt tristes cogitationes non accitas ultro advenire ad

animum, atque inde consequi illam cordis in se refugientis pressuram quam

moerorem dicimus, neque ultra rem putantes proiiciunt arma desperatione victoriae.

At nos, quibus ad internam experientiam - quae ipsa recte observata sufficere potuit

- accesserunt honestarum artium auxilia, quorum usibus inservit omnis antiquae

sapientiae et eruditionis labor, quatenus id verum falsumve sit ignorare non

possumus, si modo nobis nos excitare, et quae recondita habemus, in usum promere

libeat. Nimirum prima illa visa et quae inde nascuntur subitae motiones, quas

oculorum nictibus sapientes comparant, extra ius nostrum sunt: at ea visa indiiudicata

penitus in animum admittere aut ad veri revocare trutinam, affectibus quoque aut

laxare frenum aut adducere, maxima ex parte nostrae est potestatis. Vinci luctum

posse, ipsa natura nos docet: nam si non aliter, die certe consumitur. Naturam ars

imitatur: si quem morbum medicus levatum videt sudore naturali, ipse etiam nactus

pari in malo cubantem tentabit ei recludere meatus et clausum madorem prolicere.

Novum philosophantium genus chymici, digni ob multa insigniter reperta laude et

gratia, ni utrumque corrumperent nimia pollicendo, docent metallorum ambulatoriam

esse naturam, aliaque ex aliis fieri longo saeculorum decursu. Suam autem

industriam in eo sitam, ut impellatur naturae conatus, citoque fiat, quod omnino

futurum est. Simile est rectae rationis officium in moerore superando: luctus hoc

supra caetera vitia boni habet, non fert aetatem. Alios animi morbos dies alit, hunc

conficit. Intelligas imbecillum esse hostem, qui se ipse sustentare non potest, et si

nulla vis occurrat, tandem in se cadit. Quod in diem promittit natura, hoc ratio

repraesentat. Legamus ergo, quod artis esse diximus, naturae vestigia. Cum paulatim

dolor animi recedit, nulla plerumque fit in re mutatio, saepe etiam augetur, si quod

fuit incommodum; ut cum ei, qui amicum aut coniugem amisit, obrepit senectus

multis auxiliis indigens. Unde ergo pax illa animi adeo pridem aestuantis? Nimirum

ipsa rei species minus saepe animo occurrit; allabitur, non illabitur; perstringit, non

vulnerat; postremo ne perstringit quidem. Videamus an non sibi quisque praestare

possit festinam huius boni maturitatem. Plerique omnes dolorem non patimur tantum,

sed facimus, dum tristiores cogitationes advocamus; in luctu praesertim, ubi cruciatus

blanditur sub specie pietatis. Ubi aut accitae aut sponte etiam advenerunt, fovemus

sollicite, et malo nostro patrocinamur: idemque facimus, quod hi qui specula quaerunt

imagines vero maiores referentia. Quid non efficere posset pro se hominis ingenium,

quod tantas vires suas contra se experitur? Hostem nobis esse moestitiam negare

non possumus: ostendit hoc ipsa corporis exhausti macies, in vultu pallor, animi

deiectio, dolendi causae plerumque iustiores, quam id, quod in dolorem nos

induxerat. Videamus ergo, quid facere soleant, quibus cum hoste res est. Si validus

ille et primo impetu violentus, dum tuae adhuc coguntur copiae, prima cautio est

non concurrere: mox ubi vires tuae tibi placere coeperint, prodibis in campum, et

signa explicabis. Ita dum recens incommodi species, dum tener animus, optimum

est alio potius cogitandi vim deflectere.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!