17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

475

henda. Miramur hic rumores spargi de Bulionio Traiecti excluso 1 , admisso postea,

quorum nihil nobis a vobis est nuntiatum. Langeracensis noster uxorem ducit 2 quae

in dote triumphos numerat, existimatque per eius propinquos effecturum se ne a

Legatione revocetur. Salutat te et uxorem uxor mecum, rogamusque ut et parentes

et propinqui nostro nomine salutentur. Lutetiae 5 Septembris 1625.

Accepit uxor a Graswinckelio literas; respondebit ubi primum amicorum aliquis

hinc abierit.

Tuus tui amantissimus Frater

H. Grotius.

1008. 1625 Sept. 5. Aan Willem de Groot 3

Scripsi ad te hodie 4 , mi Frater, per tabellarium ordinarium. Neque nunc scriberem

nisi hos libros 5 quos mitto legitimo illo apud Hebraeos numero LXXII Epistola comitari

deberet. In locum quaternionis G quae maculis corrupta est, mitto pro quibusdam

exemplaribus easdem paginas recusas, Distribues tu pro tuo arbitrio Lugduni,

Amstelodami, alibi. Elzevirios a Buono petiisse intelligo.

Πολυσήμου exemplum notabile, quod a me omissum est, exstat Ioh. XI. 11, ut

satis mirari non possim quomodo quidam tam universaliter defendere velint eam

thesin, πολύσημα nunquam usarpari posse, nisi eo sensu quo auditor est accepturus.

Vale, mi Frater. Lutetiae 5 Septembris 1625.

Tuus H. Grotius.

1009. 1625 Sept. 10. Van S. Episcopius 6

Vir Amplissime.

Etsi non libenter A.T. interpellem alienis a professione mea negotiis, tamen latori

harum nec potui nec debui negare hanc literariam meam apud A.T. intercessionem.

Petiit id enixe a me frater meus, diu multumque solicitatus Amstelodami ab iis qui

caussae nostrae impense favent, et ea caussae viri huius aequitas esse mihi videtur,

ut confidam hanc meam commendationem nec importunam nec ingratam futuram

apud te, quem et amicis istis bene velle et eorum, qui inique opprimuntur, imprimis

civium patriae nostrae et in hoc regao peregrinorum patronum ac refugium ex animo

esse atque haberi velle scio. Caussam non expono, quia eam ex ore ipsius viri

optime intelliges. Si ita se habet uti is eam mihi retulit, iustissima est et pro se ipsa

loquitur. Sed et habet insuper literas systaticas ab Ordinibus patriae nostrae ad

legatum Langerackium quibus caussam eius apud Regem pro virili sua promovere

inbetur. Ad hanc rem si accedat consilium atque

1 Maurits Frederik, hertog van Bouillon enz., was aanwezig bij de begrafenis van zijn oom

Maurits op 20 Sept.; het incident heeft zich dus waarschijnlijk voorgedaan toen hij zich hierheen

begaf.

2 Zijn tweede vrouw was Louise de Clermont d'Amboise.

3 Gedrukt Epistolae p. 785.

4 N o . 1007.

5 De iure Belli ac Pacis.

6 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 15.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!