17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

473

sed tabellarium morbus detinet. Tertium illud exemplar de quo scribis Davidi

Reigersbergio debebatur. Exspectabo quid de nostris in Senecam et Lucanum 1

faciendum centeas. Buonus deficere ait exemplaria Apologetici 2 , nec eius de Iure

belli ac pacis multa superesse. Itaque utrunque parat recudere. Exspectabo

amicorum consilia numquid mutandum aut adiiciendum censeant. In Bergambactano

negotio haud dubie adiutor vobis erit Romipeta Magnus 3 . Epistolae terra si commeare

non poterunt, quaerenda erit ratio qua Rhotomago mittantur ad nos. Adolescens de

quo Pater scripserat 4 , si Latinas literas bene didicerit pingere, erit mihi gratus, nec

multis operis onerabitur. De Stobaeana parte meminero. Cornelii quoque habebitur

ratio. Hic adhuc res incertae sunt de bello atque pace, sed bellum magis procedit,

et Hautainio permissum est praelii fortunam experiri. Dicuntur Subizius et Rohanius

rursum accepisse ab Hispano centum millia scutatorum, oppida earundem partium

bis tantum. Scribebam die 29 Augusti 1625, quo captivitatis nostrae inchoatae

memoriam celebramus. Deus posthac meliora. Salutes oro parentes et bene volentes.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

1006. 1625 Aug. 29. Van G.M. Lingelsheim 5

S.P. Et literas tuas et munus absolutissimi operis 6 recte accepi ac quamvis ex gravi

morbo decumbens, tantum tamen solatii ex plena affectus epistola et divino opere

hausi, ut inde longe melius habere mihi viderer, sed deiecit me denuo gravior

incumbens morbus, ut vixdum me recolligere queam, atque ea est caussa, cur tam

tarde ad tuas respondeam. Quid dicam? obrui me abs te beneficiis, qui inter primos

tuorum ingenii monumentorum me participem facias, et constantem in me amorem

tam abunde testeris; quod autem etiam me iudicem exposcis, facis pro tuo in me

affectu, sed ego gnarus virium mearum, novi quid humeri ferre recusent 7 . Habes

autem me applausorem, qui omnia tua et probo et admiror. Felix hoc nomine

miserabile hoc saeculum nostrum, quod tu repertus, qui ruentibus temere omnibus

ad violentiam ac bella, frenum iniicere, et ad veram in Deum pietatem rectamque

rationem omnia revocas, et tam accurate ac perspicue quae involuta erant variis

disputationibus tradis, ut nemo sanae mentis contradicere possit. Relegam autem

denuo totum opus et si quid occurrerit in quo forte scrupulus mihi supererit, tuam

opem implorabo. Librariis nostris locutus sum, et opus ostendi, illi aiunt iacere hic

penitus negotiationem suam, se tamen in mercatu Francofurtano isto sumpturos

exemplaria quae Lutetia illuc adferentur. Monui opus esse incomparabile et huic

tempori, quo omnia bellis ardent, maxime appetendum, atque utinam ii, qui rebus

gerendis praesunt, hoc opus serio evolverent ac meditarentur, longe melius res

publica se haberet. Gratias

1 Zie n o . 997 en p. 459 n. 4.

2 Verantwoording.

3 Zie p. 459 n. 5; p. 460 n. 4.

4 Zie p. 470 n. 5.

5 Hs. Bibl. Rem. Gem. Rotterdam. Antwoord op n o . 981.

6 De iure Belli ac Pacis.

7 Cf. Horatius A.P. 39, 40.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!