17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

467

219. Cum Tarcho in motu. Ante editum fuit ‘Tarchon motus’. Sed in Ms. P. inter

lineas asscriptum erat: alias ‘dimotus’, quod viam praeit ad veram lectionem:

‘Tarcondimotus’, ita enim apud Florum nominatur hic Cilicum princeps, et Graece

Dioni eodem modo Ταρϰονδίμοτος. Apud Caesarem corrupte legi videtur

Tarcundarius et apud Strabonem Ταρϰοδήμεντος. 280. Sciat. Probo quod habent

Mss. P. et T. ‘sciet’. 319. actum mare. ‘ictum’ mare Ms. P., ‘aptum mare’ Ms. A.R.

323. et illato confregit littore portum. Emenda ex Ms. P. ‘in lato confregit littore

portum’, id est non in vadis. 333. abstulit has ventis liber. Mss.

Abstulit has liber, ventis contraria volvens

melius. 415. littora flexu Oceano fecere locum. Malim ‘flexa’. 588. tolerare labores.

‘vapores’ Mss. 645. Cetosque parens lege ‘Cetoque’ cum Mss. Apollonius 1 Bibliotheca

libro I: ϕόρϰου δὲ ϰαὶ ϰητοῦς ϕορϰύαδες γοργόνες unde et hoc apparet quod

praecedit ‘genitor’ et ‘numen secundum aquis’ de eodem Phorco dici. 716.

Ammodyes. Mss. recte ‘Ammodytes’. 721. Pareas. variant valde in hoc nomine Mss.

Sed vera haec est lectio. Παρείας Aristophani, Hyperidae et aliis. 748. quin spargere

signa. Mss. ‘ne spargere signa Auderet’. 761. discere nulli Permissum est. Sic ut

nos emendavimus habent Mss. 815. At tibi Leve. ‘Vele’ habent Mss. 840. Suspecta

est miseris. Ms. T. rectius connectit cum superioribus: Suspecta miseris in qua

tellure iacebant, ut sit traiectio Lucano frequens: suspectâ miseris ipsâ terrâ in qua

cubabant. 865. Claustra petit mundi. ‘ferit’ habent Mss. quod efficacius. 889. nil

posse dolores. Ms. P. ‘labores’. 1038. lachrimas non sponte cadentes. De hoc fletu

Caesaris vide Dionis 2 verba cum his Lucani valde consentientia.

In librum X. 10. secutus. Scribe auctore Ms. P. ‘secutam’ et refer ad urbem,

Alexandriam nimirum, quae Caesareanam se Pompeii caede probasse videri volebat.

84. Quem decuit. Ms. P. ‘Quam decuit’, ut sit admirantis. 103. Pothini. Ita ubique

scribendum hoc nomen, non ut ante fuit ‘Photini’. Nam Graecum est Ποϑεινὸς, non

Φωτεινὸς, quod et lex versuum repudiat. 245. flatus. ‘flatu’ Ms. P. 290. in occasum

flexu Torquetur et ortus. Scribe aut ‘occasus’ cum Ms. R.A. et T., aut ‘ortum’ cum

P. 328. quos inter ut alta In convalle iacens. Ita nos conieceramus, sed tutius Mss.

sequi.

quos inter in alta

It convalle tacens iam moribus unda receptis.

non iam cum tumultu ruit, sed silentii et modestiae retinens labitur. 361. Crede miser

puero. Ms. ‘puerum’. Crede iam Cleopatrae Ptolemaeum, illi, inquam, quae senem

Caesarem potuit in amorem sui pellicere. 473. Aestimat in numero. Nihil iuvant Mss.,

itaque persevero in veteri coniectura ‘res minima’ nisi malis ‘res ima’. Legati autem

hi regii vocabantur Dioscorides et Serapio, ut ex Livio ad hunc locum notat vetus

scholiastes in Ms. P. Sed et in Commentario de Bello Alexandrino eadem exstat

historia.

998. 1625 Aug. 1. Aan G.J. Vossius 3

Beasti me, Amicorum optime, quod ad scribendi vias redire ausus es. Neque tantum

literae tuae me iuvant, sed hoc etiam quod aliquantulo melius de Patria sperare

1 Immo Apollodorus, Bibl. I, 2, 6.

2 Die Hist. Rom. XLII, 8.

3 Gedrukt Epistolae p. 74; Epistolae ecclesiasticae p. 719.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!