17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

466

Mss. Loquitur autem Cicero non ex sua tantum sed et ex Senatus persona. 156. Et

trabibus mixtis avidos typhonas aquarum. Mss. habent ‘pythonas’, et exponunt

scholiastae ignes forma serpentum. Forte ‘siphonas’ legendum. Plin. II. 49: Ex

eodem genere et in longam veluti fistulam nubes aquam trahit. 176. Boebeida. Mss.

variant. Sed veram esse hanc lectionem docet nos Strabo lib. IX. 177. vultus tenebris

mirantur apertos. Imo ‘opertos’ ut habet Mss. consensus. Vident alter alterius ora

subitis tenebris obducta. 199. Prospexitque polos. ‘Perspexitque’ habent omnes

Mss. 301. Quone poli motu. Simile loquendi genus in X 1 : quantosne tumores Mente

gerit famulus Magni cervice revulsa. 335. locasses. Reddidimus antehac rationem

huius lectionis. Si tamen cum Mss. malis ‘locasset’, refer ad Caesarem. Si, inquit,

Caesar totidem alios Caesares in acie constituisset non poterant magis ad pugnam

calere. 584. Torquataque nomina legum. Ita nos olim. Sed nunc sequor V.A.

Iohannem Rutgersium, qui distinctione locum sic sanat: ‘Torquataque nomina, regum

Saepe duces’. 623. qui pectora telis Transmittant. Mss. ‘quis pectore tela Transmittat’.

676. fatisque probatum Te praesente mori. Miror Mss. omnes habere ‘fatisque

negatum’. Forte scripserit Lucanus ‘rogatum’ ut allusio sit ad legum rogationes. 746.

A victis rapiantur opes. Scribe ex fide Mss. ‘rapiuntur’. Nisi praecedis Pompeianos,

iam illi rapient supellectilem quae in castris est, quaeque vobis victoriae iure debetur.

746. nec plura locutus. Hic quoque prior editio habuit ‘sic milite iusso’, quod

manuscripti testantur. 780. aut cum desisset Agaue. Probet hanc nostram

emendationem Ms. P.

In librum VIII. 248. Telmessidos undae. Variant nonnihil Mss. Sed vera haec lectio.

Telmessus urbs apud Plinium, apud Strabonem et Stephanum Τελμισσός. Est in

confinio Lyciae et Cariae. 251. te primum, parva Phaselis. ‘Phaseli’ vocante casu

Ms. P. rectius. 260. Selinus. Et hic variant manuscripti. Sed vera haec lectio. Selinus

fluvius est Ciliciae apud Strabonem. 463. Nec tenuit Casium nocturno lumine

montem. Nullus hic locus Casio monti, qui post aliquanto memoratur. Mss. habent:

‘Nec tenuit gratum nocturno lumine montem’. Chimaeram intelligit ‘montem noctibus

flagrantem’ ut loquitur Plinius V. 27 2 . 716. Infaustus Magni fuerat comes. Ms. P.

‘Infaustus fugae’; unde scribere liceat: Infaustusque fugae fuerat comes. 864.

Inclusum fusco venerantur cespite fulmen. Nollem a me sollicitatum hunc locum.

Nam Mss. omnes ut et vulgati habent ‘Thusco’. Sensus est: Non mirum si Pompeius

tam vili tumulo conditus honoratur; nam et multi qui in Capitolio sacrificare

insuperhabent, venerantur molem terream cui ab aruspice inclusum est aliquid quod

erat fulminatum. Supra libro I 3 :

Aruns dispersos fulminis ignes

Colligit et terrae maesto cum murmure condit.

Hominem fulmine exanimatum cremari fas non est; condi terra religio tradidit, est

apud Plinium 4 .

In librum IX. 40. Phycunta. Urbs est Cyrenaica contra Taenarum. Meminerunt

Plinius IV, 12, V, 5 et Stephanus. 75. resedit. rectius Ms. P. ‘residit’. Sequitur

‘vanescit’. 137. gestata per urbes. ‘per urbem’ Mss. omnes. 196. Quaeque dari

voluit, voluit sibi posse negari. Dion. 5 ῾Ο μὲν Πομπήιος παρ᾽ ἑϰόντων τετιμᾶσϑαι ϰαὶ

ἐϑελόντων προςτατεῖν ϕιλεῖσϑαί τε ἐσπούδαζε, τῷ δὲ (Καίσαρι) οὐδὲν ἔμελλεν εἰ ϰαὶ

ἀϰόντων ἄρχοι ϰαὶ μισοῦσιν ἐπιτάσσοι τάς τε τιμὰς αὐτὸς ἑαυτῷ διδοίη.

1 Luc. X, 99.

2 Plin. N.H. V, 28.

3 Luc. I, 606.

4 Plin. N.H. VII, 53, 54.

5 Dio Hist. Rom. XLI, 54.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!