17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

464

695. lasso, sic ut posuimus habent Mss. P. et T.

In librum II. 71. Stagna avidi texer soli: ‘uvidi’ Ms. P. unde promtum emendare:

‘Stagna udi texeri soli’, nec dubitem quin ita legendum sit. 86 ab ira. Malem sic

legere:

non ille favore

Numinis, ingenti Superum protectus at ira,

Vir ferus etc.

Melius enim sic cohaeret sensus. 121. Discessisse manus. Sic eadem vox infra

libro III 1 usurpatur: ‘Discessit medium tam vastos pectus ad ictus’. Et confirmat hanc

emendationem nostram Ms. P. 126. Te quoque neglectum violatae Scaevola dextrae.

Lege ‘violentae’ et interpretare occisum a satellitibus Marii Scaevolam, eo quod illi

manum osculandam non dedisset, quod signum erat morti addicentis. Supra 2

[Lib. V]. 459. Palaestinas uncis confixit arenas. Quid Palaestina cum iis, qui ex

Italia in Epirum navigent? Lege, quanquam nihil iuvantibus manuscriptis,

‘Apamestinas’. Nam Apameste est in prominente parte Italiae, qua ad Epirum accedit,

contra Apsum flumen. Vide Plinium et Ptolemaeum. 474. mortemque nepotis.

‘nepotum’ Ms. P. 487. venire, Te Caesar, non ire, iubet. Venitur ad amicos, itur ad

hostes, aut in vacua. 647. Non valet in fluctus. Probat hanc distinctionem Ms. T.

Etiam in aliis eadem distinctio sed pro ‘fluctus’ est ‘fluctum’. 720. nudas Aquilonibus

undas. Imo Nymphaeum ab Austro non est tutum. Nec magis illud verum quod

sequitur: Succedens Boreae iam portum fecerat Auster. Imo succedens Austro

Africus Nymphaeum fecerat portum, id est tutum a ventorum iniuria. Omnino aut

quos nos habemus Caesaris Commentarios non legit Lucanus, aut non intellexit.

772. cum facias etiam nunc vota, perisse Ut nolim servire malis. Aliter haec

distinguenda, hunc in modum:

secura videtur

Sors tibi, cum facias etiam nunc vota perisse?

Ut nolim servire malis, sed morte parata

Te sequar ad Manes, feriat dum moesta remotas

Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.

Adde quod assuescis fatis, etc.

Dixerat Pompeius 3 :

Tutior interea populis et tutior omni

Rege late

Regerit Cornelia quomodo fieri possit .... 4 sit cum Pompeius ipse eo loco se positum

sentiat, ut mortuum se quam vivum malit. Nam et hoc dixerat 5 :

Non nunc vita mihi dulcior, inquit

Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniunx

Quomodo, inquit, ego secura ero, cum tibi mors in voto sit? Deinde fac me satis

fortem futuram ut tibi superesse nolim, tamen tamdiu saltem superero donec nuntius

1 Luc. III, 655.

2 Hier zijn 4 pagina's verloren gegaan in het ms.

3 Luc. VI, 754.

4 Hoekje afgescheurd.

5 Luc. VI, 749.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!