17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

463

effugisse primam editionem. Puto de quibusdam et a Rutgersio monitum. Postquam

haec scripseram absolvi Notas posteriores ad Lucanum 1 , pro quibus XII exemplaria

chartae melioris librarium posco, amicis hic distribuenda.

Tuus tui amantissimus Frater

H. Grotius.

997. 1625 Aug. 1. Aan Willem de Groot 2

Ita de me mereris, frater optime, nec aliis minus nominibus amande, quam quod

frater es, ut, quod tibi placeat, idem ego debeam velle. Ea fide ac diligentia mea

negotia curas, ut desideriis tuis omnia mea negotia debeam praevertere. Quare,

quamquam aliud agere inceperam, tamen, monente te, Lucanum iterum in manus

sumsi, et quaedam olim a me omissa annotavi, quaedam notata olim novis

argumentis confirmavi. Quo autem gratior tibi sit opera, scies eam constare ex

contributione eorum, quos hic nostri amicissimos habemus. Nam primum ex

bibliotheca regia vir in tanta librorum copia vivere dignissimus, Nicolaus Rigaltius,

utendos nobis dedit manuscriptos duos 3 , antiquiorem alterum, alterum manu

recentiore. Sed et nobilissimus iuvenis Franciscus Thuanus 4 , qui iuris et fori

exactissimam cognitionem, id est, avitas laudes, ad tot paternas feliciter adiungit,

ex sua illa locupletissima penu librum nobis commodavit, item manu exaratum; alium

quoque non minus veterem nunquam satis laudati fratres Puteani 4 . Itaque cum haec

nostra leges, crede te tot doctissimorum virorum beneficiis frui. Lutetiae Kal. Augusti

CIƆIƆCXXV.

In librum I. 125. Nec quenquam iam ferre potest, Caesarve priorem, Pompeiusve

parem. Sequitur Florus 5 : ‘Nec hic ferebat parem, nec ille superiorem’. Aequior

Pompeio Dion 6 . πομπήιος μὲν οὐδενὸς ἀνϑρώπων δεύτερος, Καῖσαρ δὲ ϰαὶ πρῶτος

πάντων εἶναι ἐπεϑύμει. 231. Animinum ut ignes. ita olim coniecimus. Nunc id durius

videtur, et scriptum potius a Lucano:

Vicinumque minax invadit Ariminon: ignes

Solis lucifero fugiebant astra relicto.

Nam sic et in secundo 7 pro Auximum Graeca terminatione Auximon posuit, quia

versus aliter eam vocem non recipiebat. Interiecerunt copulam quibus inusitata haec

desinentia displicebat. 349. nec numina desunt. ‘deerunt’ habet Ms. Puteanorum,

quod haud dubie rectius. Est enim sperantis. 404. limite Varus. Lectionen hanc ex

coniectura sola a nobis positam confirmat item Ms. P. qui diserte sic habet. 436.

Pictones. Quinque hos versus manuscripti antiqui omnes non habent. Itaque omnino

adducor ut adiectitios credam. 445. Hesus. ‘Esus’ habent manuscripti, quomodo

hoc nomen et apud Lactantium legitur. 567. Sanguinei. Nostrum hoc ex coniectura

probant manuscripti Thuani et Regiorum unus. 600. revocant. Mss. quidam ‘referunt’,

1 Zie n o . 997.

2 Hs. Kon. Bibl. den Haag, cod. 73 B. 30. Gedrukt Lucanus ed. Grotius 1626. Notae p. 3.

3 De twee codices Parisini Lat. 7502 en Lat. 10314.

4 Welke codices dit zijn, is bij het groot aantal Lucanus-hss. niet te bepalen. Zie ook Lucani

Pharsalia ed. C.M. Francken I p. III n. 2.

4 Welke codices dit zijn, is bij het groot aantal Lucanus-hss. niet te bepalen. Zie ook Lucani

Pharsalia ed. C.M. Francken I p. III n. 2.

5 Florus II, 13.

6 Dio Hist. XLI, 54.

7 Luc. II, 466.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!