17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

438

tiae conflentur. Quodsi vero Regi placitum fuerit huc operam meam impendere,

placeat ei me praebito salvo suo conductu evocare; veniam, atque ita rem

inchoabimus, ut Rex deligat constituatque aliquos viros doctos et pacis amantes -

inter quos te et optarem, et, ut sis, confici posse per ipsum te commode satis putem

- quibus totum meum consilium aperiam, et quae ad id fundamenta substruxerim

ostendam, deque spe successus opinari ac iudicare permittam. Vale vir

praestantissime. Deus Opt. Max. diu te incolumen servet et te rebus summis idoneum

faciat. Dordrechti.

Additum post subscriptionem in epistola missa:

Addo superioribus quod consilio committam arbitratuique tuo, si communicanda

haec cum Rege putes: inconsultum si iudicas, ne fiat, et sententiae tuae mihi rationes

perscribere tibi placeat atque omnino consilium tuum, quid de toto negotio agendum

putes. Sin consultum putes, istud quoque in pactis ponatur ut mihi prospici possit

liberalitate Regis de stipendio annuo, quo non modo vacare rei tantae perficiendae

queam, sed animus quoque alacrior ad id erectiorque reddatur. Praemia certe

quosvis ad pulcra non modo alliciunt, sed instigant: neglectus vero et labores aliorum

non aestimare supinos reddit et tardos ad res praeclaras agendas. Hisce igitur

omnibus propositis conditionibus si transigatur, et si cum tali transactione evocar,

in nomine Domini rem diu meditatam et optatam auspicabor.

961. 1625 April 4. Aan Willem de Groot 1

Quas 17 et 24 die huius mensis 2 ad me dedisti literas, mi Frater, ad eas una opera

respondeo. Literas has inclusas 3 obsignes et recte cures velim et ex consilio

Melissaei 4 . Iam rumor hic vagatur de delato imperio militari 5 . Fac me saepe de his

quae geruntur certiorem: inter caetera qualis sit Sellingerus 6 , Ogleii 7 affinis, qui

successor destinatur Carletonio et quando is abiturus. Mylius quid agat, quem

officiose meo nomine salutari pervelim? Ecquae conditiones adiectae sunt iuramento

Principis Henrici? De successore Wilhelmi 8 nostri quod sollicitus est Pater gratias

ipsi ago; cogitabimus, nam noster nondum abiit. De rebus vestris ita mihi videtur,

plus spei esse in obsidenda Silva Ducis quam ad Bredam obsidio eximendam. Sed

viderint quorum haec res in manu est. De libris ad usum forensem inquiram: etiam

de musquettis. Nondum reperi qui ista negotia tractant. Subizius adhuc in Insula

Olerone est et eam munit. Dicitur classis nostra hanc primum operam Regi navatura.

Disceptatum audio inter Ministros Regis et Legatum nostrum, eam ob rem quod

Gallos centuriones navibus imponi Rex vellet; quod nostri excusabant ob rituum

disparitatem et alia. Sed puto parendum fore. Interim creditur nunc obsideri Genua,

oppidum ad sui tutelam invalidum, quippe monti

1 Gedrukt Epistolae p. 781.

2 Hij bedoelt natuurlijk de voorgaande maand.

3 o

N . 962.

4 Joris de Bye.

5 Nl. aan Frederik Hendrik wegens de ziekte van Prins Maurits.

6 De eenige dien ik in 1626 als mogelijk opvolger van Carleton genoemd vind is Sir Robert

Killigrew, wiens Latijnsche naam Killigraeus is (Worp, Briefwisseling van Const. Huuygens,

I, 201 en 202). Carleton ging toen wel met verlof, maar werd tijdelijk vervangen door zijn neef

Carleton als agent.

7 De kolonel Ogle, bekend uit 1618.

8 Willem van de Velde; zie p. 421 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!