17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

437

qui, uti nomine Iusti merito est exornatus, ita non dubium est, quin in isthoc tituli

illius partes velit imprimis explere, quod organon esse quam maxime desideret

removendae ex orbe Christiano summae iniustitiae, qua homines professionis

Christianae, et revera in Religione fratres, se ex vaecordi errore, sine iusta causa,

per summam iniuriam mutuo odio habent, persequuntur, mordent, discerpunt,

perdunt; et restaurare cupiat illam inter omnes iustitiae species primariam, quae

Familiae Christi restituat eam concordiam, quae omni iure in ea debet obtinere, quo

tum priscum Galliarum Regum epitheton Christianissimi novo iure in se renovaret

confirmaretque: utpote factum procurans sub sole omnium Christianissimum.

Praeterea tanto melius istud per Regem hunc obtineri posse iudico, quod certum

sit multos magnos ac praeclaros, summaeque authoritatis atque ingenii viros rem

hanc unice optare: qui Regi consultores, et nobis adminiculatores, non detrectabunt

rem hanc sanctam promovere. Ac nunquid in universum videmus praesens hoc

saeculum huc reservatum, ut multi passim egregii viri incipiant animadvertere, debere

hoc Ecclesiasticum dissidium cessare, et pacis aliquam rationem inire? Amor ipse

discordiae hic incipit de suis viribus amittere. Proximum elapsum saeculum commovit

concitavitque hominum animos ut hiulcissimum vulnus Ecclesiae inflictum sit: fateor,

non absque divina providentia, ad evellendum ex ea quam plurima infernalis satoris

zizania; at saeculum hoc praesens animos rursus praeparare videtur, - lolio nunc

lappaque exstirpatis non parum - ut iterum adduci et in unum debere coire

animadvertant; talium pectorum tanto feracior est Gallia, quanto in ea sagaciora

sunt sapientioraque capita. Adeo ut spes magna sit, non sine fructu aut infeliciter

operam hanc impensum iri. Certe conscientia mea me urget atque impellit, ne, quum

manifesta haec lux animo meo - et quidem non sine numine - oborta sit, eam audeam

obtectam relinquere. Tu porro is eris, cui ante omnes alios commendatum istud

commonstratumque cupio. Nam quantum tu rei huius successum in votis habeas,

nec tibi nec mihi incognitum. Tum vero nullus mihi notus, qui eius apud Regem

possit esse proxenetes, nullus qui possit esse melius, tum per temet, tum per alios

magnos homines, rei huic sacrae tum idoneos, tum haut difficulter in eo te adiuturos.

Macte igitur hoc animo et hac pietate! Esdram te reparationi huic Hierosolymorum

praebe. Audentes in pulcris et piis, non tam fortuna. quam fortunae magister et

moderator iuvat 1 . Non dubito quin si, quae parata habeo videres, plus de eis

iudicares, quam de non visis existimare potes: quod dictum velim per libertatem

eius, quae inter nos fuit familiaritatis, non per iactantiam. Erit quoque tibi non

indecorum, adiutorem te hic et quasi patronum in re tam laudabili fuisse. Itaque

quantum confido te sanctum hoc opus laudare et optare, tantum quoque te huc

collaturum operae sedulae spero; quod quidem unice tibi commendatum relinquo,

ut et istud, ut omnia communices quibus communicanda putes, suppresso meo

nomine, et ipsi Regi quidem, donec videas rem totam cum eo transactam: eaque

transacta, me inconsulto, nulli alii praeter Regem illud notum facias. Quid vero de

eo aut egeris, aut agere velis, mihi propere notum ut facias etiam atque etiam rogo;

sin vero agere aliquid tibi animus aut sit aut non sit, iterum obtestor nostram

amicitiam, tuamque fidem in nomine Christi, ne nomen meum institutumve palam

facias: ne sine fructu mihi odium atque inimici-

1 Audentes fortuna iuvat. Vergilius, Aen. X, 286.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!