17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

436

visse, in quo cardo totius rei vertitur, meque illa fundamenta iecisse, super quibus

tota concordiae inter dissidentes componendae ratio potest aedificari. Sunt vero ea

ita comparata, ut sint veluti norma quaedam et lapis Lydius, ad quae singulae

controversiae, quae inter dissidentes Christianos sunt, libratae atque examinatae

dilucidissime apparebunt non esse tales, ut concordiam et fraternitatem possint

recte, aut debeant merito prohiberi: praesertim inter Romanos, Reformatos et

Augustanos. Eius, inquam, ostendendi tam firma et evidentia inveni atque

coagmentavi probamina, ut iis contradicere aut repugnare non possit, nisi qui de

industria velit esse pertinax atque pervicax. Sed vere mihi hoc opus, hic labor fuit:

de quo et hoc possum dicere, fuisse eius dumtaxat umbram quandam, quod tibi

aliquando a me est ostensum. Restat solummodo, opere primario et maximo

operosissimoque exacto, devenire ad singulas quasque controversias, circa quas

inter tres illas modo nominatas partes dissidetur: ut nempe singulatim ac seorsim

de unaquaque demonstretur, non esse quicquam causae, cur non pax et concordia

coalescat. Excipio hic omnes Contra-Trinitarios et veram Filii aut Spir. S. Deitatem

negantes: cum quibus veris Christianis nulla potest esse in re Religionis concordia

etiam iuxta meamet axiomata. Hoc vero singulare examen tam est vasti atque

immensi laboris, ut licet in eo concinnando minus mentem laborare necesse sit

quam in generalibus illis gnomonibus et criteriis inveniendis, tamen et plus temporis

requirat, et maiores corporis manuumque defatigationes. Quo etiam ex parte fit, ut

ab eo conficiendo hactenus sim deterritus: praesertim perpendens omnem hunc

laborem aut Ecclesiae fore inutilem, si non divulgetur et publicus fiat, aut mihi

periculosum et noxium, si divulgetur. Scimus enim qualia nostra tempora ferant

ingenia: tenacissima scilicet semel imbutae opinionis, et honorem existimationemque

sui maxime ambientia, adeo ut malint misceri omnia inque chaos quoddam retro

sublapsa referri 1 , quam existimationem iudicii et perspicatiae perdere, vel

confessionem vel minimi erroris proferre, turbisque malint Ecclesiam ire pessum,

quam meliora monstrantibus cedere. Praeterquam quod nonnulli etiam, errorum

demonstratione facta, metuant rei culinariae. Ad haec ea multorum est indoles, ut,

ne videantur non recte in omnibus sapuisse, eum haereseos criminentur, qui aliquid

velit ostendere, quod non quadret receptae suae opinioni, nec cessent efficere, ut

igne atque aqua, imo et aëre, ostendenti interdicatur. Haec ne mihi pro industria et

impenso hoc meo labore contingant, remedium potest inveniri: quo nempe et ego

sine meo periculo institutum meum perficiam ac publicum faciam, et id fieri cum

Ecclesiae utilitate possit: si nimirum Rex aliquis aut Princeps summae authoritatis

ac nominis reperiri posset, cui recte rei huius utilitatis cognitio posset atque agnitio

inculcari. Namque ille tueri me contra violentiam ac malevolentiam posset, ac medium

esse - vacuus scilicet ac liber a spe, metu, ambitione - quo res bene succedat. Modi

etiam, quo facilius optatus successus acquiri possit, ratio mihi excogitata atque in

promptu est. Diu animo mecum multumque volutavi, quis rei huic Princeps maxime

idoneus esse queat. Occurrit aliquando defunctus nuper Rex Britanniae. Atque id,

quia ad pacem, simul politicam atque Ecclesiasticam, maxime eius genius videbatur

propendere. Qua quoque de caussa non semel est obversatus, veluti utilissimum

organum ad grande hoc opus Henricus ille Magnus, Galliarum Rex. Sed his nobis

sublatis, nullus iam magis potest esse idoneus Rege vestro Ludovico:

1 Vergilius, Aen. II, 169.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!