17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

435

calamitatem Ciceronis 1 - dum quasi in caput tuum conspirarunt infortunia atque

infelicitas temporum, aestimare non est difficile; quam vicissim iisdem gratum sit et

pro animi sententia accidat, quod tam ingeniose et feliciter fide et prudentia coniugis

ex erebo velut malorum ereptus et in dias libertatis auras spemque meliorum rerum

et gratioris fortunae restitutus sis, consideratu quoque non est difficilius. Certe ut

de me profitear, fuit mens mea ob vicissitudinem rerum tuarum, in tam pugnantes

exitus procedentem, contrariis quoque affectibus repletus. Dum saevo te fortuna

oculo aspexit, saevum id animo meo vehementer fuit; dum rursus vultu veloque

mutato, benigniore te lumine est intuita, commemorare omitto quanto id me gaudio

perfuderit. Atque equidem insolens esset atque inconcinnum, ni ita in diversos motus

tecum fuissem distractus: exhibita mihi non semel tua humanitas et amica in me

commonstrata benevolentia id a me exegerunt, et merito mihi imperarunt. Ex quo

vero libertati te redditum liberior quoque facultas literis saltem conveniendi fuit data,

saepenumero me animus incitavit ad te scribere, tibi ob mutatam tuam in melius

conditionem congratulari, officia mea, si qua esse possunt, tibi deferre, atque ita

quantum quidem a me fieri posset, amici partes explere: sed nescio quo culpam

conferam id hactenua non esse factum: si desidiae aut negligentiae me vincula

retinerunt, ecce iam ea disrumpo et quod saepius antehac volui ac diu debui, in

praesens exolvo. Cui quidem faciendo alia insuper est causa, et, ut ego quidem

iudico, gravissima, ac, si quae in terris alia, momenti ac ponderis maximi. Etenim

quisnam erit capitis tam insani, qui non summi momenti reputet, si qua via aut ratio

posset ostendi, qua hostilitas atque inimicitiae tam ardentes, tam noxiae, tam

sanguinolentae, perniciosae et minime Christianae, quales sunt inter nominis

Christiani homines, possent tolli atque deleri? atque in locum eorum, reiectis

infernalibus armis, extinctis furiosis ac rabidis dissidiis, succedere fraterna concordia,

et pax illa tantopere a Domino Iesu veluti testamento discipulis suis e terris iter

parante commendata, veluti amica tessera, qua suam genuinam progeniem possint

dignosci? Cuius quidem rei utilitatem ac necessitatem prolixius velle explicare, nec

huius est loci, nec apud te, cui isthaec satis superque nota sunt, quicquam attinet.

Huic vero viae sternendae atque commonstrandae a me desudatum fuit ab annis

iam plurimis: quotiesque animus vacuus fuit ab aliarum curarum molestiarumque

interturbaminibus, omnes animi studiique mei nervos eo intendi - rei quippe summam

necessitatem pensitans - ut examinarem, inquirerem, perpenderem num solidi aliquid

in omni Theologia posset inveniri. quo funesta illa de Religione discordia subverti,

et salutaris illa ac caelestis plane concordia et pax inter Christianos quiret constabiliri.

De quo meo labore ac studio syncera atque integra conscientia - Deum

ϰαρδιογνώστην testor - impenso hoc citra iactationem possum asserere, ita me sub

manu atque in opere occupatum divinam benedictionem atque auxilium percepisse,

ut nec infeliciter, nec animo vacillante, nec cum tergiversatione negotium successerit.

Scis me specimina aliquando eius tibi rudia quaedam, et inchoata potius quam

perfecta communicasse 2 , placita tibi fuisse: hortatum te me fuisse et non indiligenter

meminisse, ut in instituto pergerem, et ad umbilicum perducerem. Nunc hoc possum

dicere me, Dei beneficio, praecipuum totius rei absolvisse, et concinnatum apud

me morari: id est, me id absol-

1 Dio Cassius, Hist. XXXVIII, 16, 3.

2 Zie n o . 517.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!