17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

430

Ecclesia’, vocem ‘convertibilem’ significare, filium Dei capacem virtutis et vitii - id

enim in Sozomeno, Socrate et Theodoreto, Arrium asseruisse reperio - an aliud

quid? Non possum mihi persuadere vocem istam ei fini Symbolo additam esse,

propterea quod inter ipsos Catholicos reperiantur, qui idem illud asseruerunt hodieque

asserunt, quos tamen eapropter huius Concilii authoritate premi nuspiam observo.

Sed ego hac de re iudicium tuum cognoscere aveo. Non enim libenter isto argumento

in speciem gravi premerer, non quod ei magnum pondus inesse credam, sed quod

istis argumentis foelicius hodie apud populum pugnetur quam iustis rationibus. Nemo

tamen, quod sciam, hoc argumentum unquam movit: ego et D. Uytenbogardus an

id nobis opponi non posset aliquando contulimus. Restant adhuc 3 capita nondum

descripta. Ea, si haec non omnino displicuerint, submittam. Haec praemittere malui,

ut fidem diligentiae meae facerem et spem atque expectationem vestram diutius

non frustrarer.

Novarum rerum hic nihil est. Magni hi apparatus bellici quem successum sint

habituri dies docebit. Magna utrimque molimina audiuntur et animi ex utraque parte

obfirmati, seu certare manu, seu certae occumbere morti 1 . Naves quae hic arresto

detinebantur, hesterna iterum die solutae sunt. Ecclesiae nostrae vivunt vigentque,

neque tamen afflictiones cessant. Benedictus sit Dominus Iesus qui eis adspirat

animum et vires. Professores Theologiae dicuntur sub praelo habere Confessionis

nostrae examen 2 . Id novae scriptioni ansam dabit. Ita labor ex labore nascitur, nec

erit finis, nisi cum Deo sic videbitur, qui saepe in propinquo est cum longe abesse

videtur. Eum supplex rogo ut A.T. diu incolumen et melioribus temporibus reservet,

et interim benedictionibus omnibus suis magis magisque cumulet multorum bono.

Idem benefaciat dilectae coniugi et familiae tuae. Salutant A.T. qui hic apud nos

sunt; et ut A.T. salutarem officiosissime petierunt a me obnixe per epistolas D.

Niellius et D. Cupus 3 , de tua salute non minus quam de propria sua soliciti, et animis

erecti atque infracti in carcere licet admodum stricto.

Mart. 19. 1625. Rhotomagi.

T.A. devotissimus

S. Episcopius.

Adres: Amplissimo prudentissimo consultissimoque viro D. Hugoni Grotio Parisiis.

In dorso schreef Grotius: 19 Mart. 1625. Episcopius.

956. 1625 Maart 22. Van J. Wtenbogaert 4

Mijn heer.

Door gebreck van stoffe en heb ick den uwen van den 30 Jan ry . niet beantwoordt,

niet hebbende derven U.E. met het lesen van onnutte brieffkens op-

1 Cf. Vergilius, Aen. II p. 61, 62: in utrumque parati Seu versare dolos, seu certae occumbere

morte.

2 Over Episcopius' Belydenisse zie p. 167 n. 2. De titel van het hier bedoelde antwoord der

Leidsche Theol. faculteit luidt: Censura in Confessionem sive Declarationem eorum, qui in

Foederato Belgio Remonstrantes vocantur. Leiden 1626. Petit Bibl. Lijst p. 113 n o . 21.

3 Twee der op Loevestein gevangen predikanten.

4 Hs. Bibl. Rem. Gem. Rotterdam. Gedrukt Brieven van Wtenbogaert, ed. Rogge II: 2 p. 271.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!