17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

427

non habere quoquam monitore ut per eius aequitatem omnes suum obtineant. Sed

scis moris ease σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτρύνειν 1 , quod cum ipse nunc per me facere

impedior, patieris te sumi vicarium. sed ea lege ut quicquid mearum virium est mihi

libere imperes.

Tuus

H. Grotius.

Adres: A Monsieur Monsieur Holsteinius chez Monseigneur le Président de Mesmes.

950. 1625 Febr. 25. Aan Jan de Groot 2

Dixeram postremis literis 3 mittere me edictum Regis pro subditis Protestantibus et

contra Subizium: id tunc absente me male curatum nunc resarcio, simulque indico

Subizium in Insula esse Olerone apud Sanctonicum littus. Eo ipsum visurus abiit

Mommartinus 4 Protestantium delegatus apud Regem, Regis, ut creditur, iussu pacis

conditiones ipsi offerens: parique de causa ad Rohanium ivisse creditur Bullionius 5 ,

a Comite stabuli 6 missus. Ipse Comes stabuli an in fines aut Mediolanensium aut

Genuensium transierit, nondum exaudivimus, neque de Clavenna capta nuntius

dum advenit, quanquam de successu non dubitatur. Novi iudices aerarii 7 nonnullos

iam suspendio, sed pictos, affecerunt: et videtur res ad transactionem spectare. De

Hogerbetio liberando nihil hic intelligo. De Pontifice Romano nihil tale quale scribis

comperi, sed quod comperi scripsi nuper. De Mansfeldii exercitu magna hic sperantur,

praesertim quia nostri commeatus creduntur superfuturi, defuturi hostibus clauso

Gallico limite. Videtur liber meus 8 sub Francofurtensem mercatum exiturus. Festinatur

enim tribus praelis, ita ut totos dies in legendis speciminibus teram. Misit ad me

hodie Archiepiscopus Normandiae 9 opus suum quo ad Romanensem Ecclesiam

Regem M. Britanniae invitat. In eo quoque nunc occupor. Da veniam festinanti.

Matri, fratri, sorori eorumque coniugibus omnia opto quae optant. XXV Febr.

CIƆIƆCXXV. Lutetiae.

Tuus tibi obedientiss. filius

H. Grotius.

Adres: Erntfeste hooggeleerde wyse voorsyenige Heere Mr. Johan de Groot Raedt

van Syne Gen. van Hohenloo in 't hoff van Sijn Gen. tot Delff. 6 st.

1 Hom. Ilias Θ 293.

2 Hs. Bibl. Friesch Genootschap, Leeuwarden. Gedrukt Epistolae p. 780.

3 Zie p. 425 n. 10.

4 Esaie du Matz, Sr. de Montmartin, met Etienne Maniald député der Protestanten bij den

Koning.

5 De hertog van Bouillon.

6 Lesdiguières.

7 Zie p. 408 n. 5.

8 De iure belli ac pacis; zie p. 254 n. 14.

9 De aartsbisschop van Rouen, François de Harlay. De titel van het boek is: Francisci Harlaei

Apologia Evangelii pro Catholicis ad Iacobum Maioris Britanniae Regem. Lut. Par. 1625.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!