17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

426

tamen in aedibus nostris et uxorem salutavit. Ego ei prodesse pervelim; ubi divertatur

nescio: puto eum stabile praesepe non habere. Mitto patri carmen in Deiparam 1 .

Sed nolim vulgari, tum quia honor etiam a superstitione liber Sanctis habitus multis

nostrorum sordet, tum quia laudatur ibi Urbanus, qui nunc est Romanus Pontifex 2 ,

optimus ‘Romanae fidicen Lyrae’ 3 , quod testantur numeri eius lege soluti, Pindari

in morem sane quam elegantes. Optandum est ut et Christianismi fidem nimium

dissonantem ad concentum aliquem posset adducere. Sed hoc voti magis quam

spei est; praesertim cum Romae Marci Antonii de Dominis 4 damnata sit memoria,

corpore exusto. Et tamen sunt qui me Romam invitant:

Sed quae tanta, precor, Romam mihi causa videndi?

De Vianensi quod scribit Pater, gratum est; et subsidio esse poterit si spes

Amstelodamensis deficiat 5 . Valete omnes. 21 Februarii 1625.

Si liber 6 ille de quo nuper scripseram in Germania recudatur, cogita an non addi

possit et Mare Liberum 7 et Batavicae Reipublicae Antiquitas. Spem mihi satis firmam

facit librarius libri imprimendi ante mercatum Francofurtensem. Lamairius 8 Lugduni

cum uxore egerat de aliquot exemplaribus adipiscendis. Si scirem quot numero

vellet, transmitterem. Liber erit in quarto. Alphabeta quatuor et ultra 9 . Rogo item

exploretis famulum aliquem cuius in scribendo opera uti possim, si forte Wilhelmus 10

hinc discedat, quod circa Maium futurum videtur.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

949. [1625 Febr. ?] . Aan L. Holstein 11

V.C.

Poloni nostri, pro cuius libertate ambo laboravimus, creditores inter se de privilegiis

certant. Est inter eos Rolandus Francquius popularis meus, qui eius libertati unice

favet. Is quia cras putat causam in iudicium venturam, obnixe rogat ut iustorum

suorum ratio habeatur. Scio Ill. Praesidem Memmium 12 opus

1 Dit gedicht is onbekend.

2 Maffeo Barberini, als Paus Urbanus VIII. Zijn ‘Poemata’ zijn herhaaldelijk uitgegeven.

3 Horat., Od. IV, 3, 23.

4 Zie I reg.

5 Dit ziet m.i. op Willem van de Velde; cf. p. 421 n. 1.

6 De iure belli ac pacis; zie p. 424 n. 3.

7 Zie I p. 128 n. 1; p. 131 n. 1 en hiervóór p. 424 n. 5.

8 De Leidsche uitgever Jean Le Maire, het wien Maria hot vorige jaar tijdens haar bezoek aan

Holland over de uitgave van het boek gesproken had; zie p. 391 n. 3 en p. 395 n. 3.

9 Zie p. 422 n. 1.

10 Willem van de Velde.

11 Hs. Bibl. Vaticana, Rome, cod. Barberini lat. 2178. Ik stel dezen brief op Febr. 1625, omdat

in dezen tijd, blijkens n o . 948, Grotius Holstein vaak ontmoette. Doch de brief kan ook van

een anderen tijd zijn; want ook in een brief van 1 Juli 1626 aan A. Schottus zegt Grotius:

Ventitat saepe ad nos Holstenius. Over den geadresseerde zie p. 425 n. 7.

12 Henri de Mesmes.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!