17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

418

940. 1625 Jan. 21. Van N. van Reigersberch 1

941. [1625] Jan. 23. Aan Willem de Groot 2

Nullae, Frater charissime, hoc tempore ex Hollandia literae venerunt neque ad nos,

neque ad alios, ut solent interdum tempestates impedimento esse quominus ista

suo ordine procedant. Ego interim quae didici committere nolui ut vos ignoraretis:

sunt enim minime vulgaria. In Valle Telina quod restabat castellum, Morbegnum

nomine, in Coeuvrii 3 venerat potestatem: et paratus videbatur Comes stabuli 4 in

Mediolanensem agrum irrumpere. Quod, ut videtur, metuens Hispanus tribus militum

millibus insedit Staechadas Insulas: id vetus nomen, nunc Iëres vocantur, quae in

Mari Mediterraneo Massiliensi orae obiacent. Guisius 5 ei orae praefectus pridem id

metuens praesidium maius poposcerat: sed mos huius Aulae differendi minus

urgentia locum dedit magno vulneri. Nam illis faucibus tota quodammodo

Narbonensis Provincia premitur. Et ecce aliud malum. Subizius 6 , qui Insulam Ream

occupaturus metuebatur, id quidem efficere non potuit, coepit tamen hostilia, captis

navibus quas Nivernensis 7 in Regis ministerium habebat, et vicis incensis subter

castellum, quod Rupellae portui impositum est. Tempus quidem ille captavit suum,

sed interim Hispani negotium gerit, qui id unice optat, ut Galli domi negotium habeant.

Mansfeldii equitatus paratus est ad iter, et creditur cum caeteris copiis recta ad vos

iturus, quia per Atrebatum fines magnum illis periculum esset, omnibus ab hoste

provisis quae iter infestum reddant praesidiis, equitatu et inedia. Doubletus 8 , de

cuius errore nuper scripseram, multa ad expeditionem Mansfeldii pertinentia Legato

hostili, quem nostrum putabat, patefecisse creditur, et nunc occultare se donec

tantae supinitatis veniam impetraverit. Iuvenis ille e Spinolae castris elapsus 9 non

est, ut scripseram et hic dicebatur, eius filius, sed eum habet patruum. Magna hic

emolumenta Regi sperantur ex venatu harpyiarum 10 . Beaumarchaeus, homo ex loco

infimo ad invidendas Principibus opes evectus, citra octo dies absens iudicabitur.

Quaestoria eius dignitas licitantibus addicetur, non minus duodecies centenis

florenorum millibus. Neque eo minus Rex consequetur ex reditibus quos ipsi

Beaumarchaeo fiscus debet; caetera bona quantum allatura sint compendii fisco

vix aestimari potest. Haec hic aguntur. Nos de Breda felicia exspectamus. Valeto

cum patre, matre, uxore, amicis. 23 Ianuarii 1623.

Tuus tui amantissimus

H. Grotius.

1 Hs. Bibl. Rem. Gem. Rotterdam. Gedrukt Brieven van N. van Reigersberch ed. Rogge p. 12.

2 Gedrukt Epistolae p. 768. Ten onrechte daar op 1623 gesteld, zooals blijkt uit de vermelding

van het beleg van Breda.

3 De markies de Coeuvres.

4 Lesdiguières.

5 Charles de Lorraine, duc de Guise.

6 De hertog van Soubize.

7 Charles de Gonzague, duc de Nevers.

8 Zie p. 417 n. 6.

9 Zie n o . 939.

10 Zie p. 408 n. 5.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!