17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

417

custoditur. Tuos liberos sospites Paduam advenisse tibi gratulor, optoque ut semper

de illis quae voto meliora sunt tibi nuntientur. Vale, Vir Amplissime, cum tua, a me

et mea. 9 Ianuarii 1625.

939. 1625 Jan. 17. Aan Jan de Groot 1

Gratias tibi habeo, mi Pater, quod mei meaeque valetudinis tantam geris curam.

Etiam quod de esculentis sperare nos iubes ventura in tempore pergratum est.

Vossius fecit pro summo suo in me amore, quod negotium illud in se suscepit: nostra

interest ut id absolvatur. Editio libri nostri de iure belli ac pacis 2 tarde procedit. Rex

Britanniae, quanquam diserte Mansfeldio imperaverat nequid hostile in Hispanum

moliretur, adductus tamen eo est a Galliae Legatis, ut passurus sit a Mansfeldio iter

per Belgium Hispaniense in Germaniam posci et, si negetur, sumi, nimirum quia id

iuris est etiam in solo non hostili. Bredam Spinola Isabellae affirmat intra hunc

mensem captam iri. Idem Manlianae severitatis 3 exemplum edidit: nam cum edixisset,

ne qui suorum singulari inter se certamine dimicarent, filium ex iurgiis ad pugnam

cum altero iuvene prolapsum damnavit capitis; et cum eos evasisset quibus in

custodiam erat datus, eos ipsos sex numero suspendi fecit; filium in Gallias profugum

dedi sibi postulat; sed eum Rex, misertus iuvenis magnanimi, tuendum suscepit.

Rumor de Insula Rea a Subizio 4 occupata vanus apparet, atque inde ortus quod ille

cum navibus aliquot in mari vagans ibi prandium sumsisset nullo ulterius conatu;

tamen non frustra creditur se fluctibus committere, sed moliri aliquid; et iam a

Vandomio 5 in Armorico littore duae naves dicuntur deprehensae et centum in illis

homines, quibus consilium fuerit Castellum Blavetum et arcem Nannetensem sui

iuris facere. Intra dies paucos quid horum sit rescibitur. Interim tibi, matri, fratri, sorori

eorumque coniugibus et caeteris nostris ego et uxor cuncta salutaria ex animo

optamus. 17 Ian. 1625.

Dubletus 6 , curruum curator, qui cum literis publicis ad Legatum nostrum missus

erat, cum domicilium Legati et ipsum ignoraret, ambiguitate vocabuli delatus est ad

Legatum Belgicum, sed Bruxellensem, eique coepit de rebus non exiguis loqui. Sed

errore deprehenso abiit, et ad verum Legatum venit, atque ab eo ad hospitium

invitatus iussit eo deferri sarcinas: et coram iis qui deferebant aperuit, ita ut et

appareret pecuniam ipsi esse. Cum velut negotium quoddam curaturus exiisset,

nunquam comparuit et adhuc desideratur. Qui sarcinas detulerant capti ita se purgant,

ut innocentes videantur. Itaque alii avectum in Hispaniam, alii dolore erroris a se

commissi necem sibi intulisse iacto in amnem corpore suspicantur.

Tuus tibi obedientissimus filius

H. Grotius.

1 Gedrukt Epistolae p. 779.

2 Zie p. 254 n. 14.

3 T. Manlius Torquatus liet als consul zijn zoon ter dood brengen wegens insubordinatie; Livius

VIII, 7.

4 De hertog van Soubize.

5 De hertog van Vendôme.

6 Over deze zonderlinge vergissing van den Wagenmeester François Doublet, waarover in de

volgende brieven telkens sprake is, zie Rogge, Brieven van Nic. van Reigersberch p. 14 n.

5 en 6.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!