17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

416

Romanensis religionis Galli aut Angli, assentiente Britanniae Rege. Nihil tentabitur

quo nova nupta adducatur ad mutandam religionem; idque Rex et maritus sancte

iurabunt. Nova nupta successiones omnes repudiat; dotem habet octies centena

millia scutatorum, antipherna octodecim millia librarum sterlingarum, et domum

Regiam, si quando vidua in Anglia manere elegerit. Pro mundo accipiet a socero

quod valeat quinquaginta millia scutatorum. Caetera minoris sunt momenti. Creditur

non ante Pascha hinc abitura. Rumor hic spargitur aliquid moveri a Transligerinis

Protestantibus: quod si verum, accersent illi in se indignationem bonorum omnium,

ut obstantes egregiis Regis conatibus. Si quid apud vos scitu dignum geratur moneri

eius aveo, et patri, matri, tibi tuaeque, sorori et eius marito, amicisque omnibus

felicem annum hunc opto, cuius tertio die haec scribebam. Lutetiae 3 Ianuarii 1625.

Tuus tui amantissimus Frater

H. Grotius.

938. 1625 Jan. 9. Aan B. Aubéry du Maurier 1

Vir Amplissime.

Distuli literis, quas 22 Decembris dederas, rescribere, dum certi aliquid super his,

de quibus sciscitatus fueras, ex patria nostra exspecto: quod quia advenit tardius,

maxime eo, quod hi, quorum opera maxime utor, longius nunc absunt ab imperii

sede, nolui interim desidis amici speciem praebere. Ego Dei ope recte valeo, neque

peccaturum me putem in tua commoda, si valetudinem tibi qualis nunc quidem mea

est, exoptem, nisi quod ipsam quoque illam εὐεξίαν periculo vacare medici negant;

forte ut nusquam data securitate ipsis obnoxii vivamus. Spinola ad Bredam non ea

sentit incommoda, quae ex hieme et pluvia sperabantur. Bis iam nostri tentarunt

per stagnantia camporum naviculas inferre oppido, nova primum, deinde plena

Luna; sed irritus fuit conatus, aquis non satis crescentibus. Dicitur tamen manere

eadem spes, aut superfuso adiacentibus Marca amne, aut perfosso aggere, qua

humillima pars est hostilium castrorum. Milites aliquammulti, quibus pax inter Danum

et Sueonem inita missionem dedit, Mansfeldio militaturi advenerunt, ad duo millia

et plures exspectantur. His an Danus stipendium sit daturus incertum est. Creditur

nostris minus male velle, ex quo Princeps Mauritius summae rerum potitus aut est,

aut putatur. Nam privatam eius amicitiam publicae nostrorum ante habere se satis

iampridem praetulit. Quod si et in nostros maneret, qui fuit, tamen mirandum non

esset, si eum fortuna moneret filiae sororis suae. Mansfeldio ex Gallia bis mille

equites, ex Britannia duodecies mille pedites adventare, regum duorum pecunia

alendos, pro certo habetur. Sed Rex Britannus legem Mansfeldio addidit, ne quid

in Hispanum eiusve terras hostile inciperet. Alias quoque copias ei per Germaniam

colligit Halberstadiensis 2 . Hae omnes non exiguum metum Hispanis incutiunt, qui,

rarum in Belgio, nobilitatem omnem equis militare iusserunt: et ex Germania

acceperunt tres millenarias cohortes aut amplius. Limes adversus Galliam sollicite

1 Gedrukt Epistolae p. 73.

2 Zie p. 305 n. 10.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!