17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

413

omne trivit visendis amicis et componendis reculis suis, id est naufragii nostri tabulis.

Publicas res reliquit eo in statu, in quem eas pridem laeva consilia adduxerunt,

exigua spe emendationis, nisi quod ex machina numen affulserit. Omnes, qui iudicio

valere creduntur, ita iudicant, circa initia, cum Spinolae exercitus nondum Bredam

clausisset, sine sumptu ac periculo potuisse obsidium impediri, quod nunc nisi re

in discrimen adducta et immensis impendiis solvi non poterit: si tamen vel sic poterit.

Eius autem oppidi iactura non modo amnes et proximas Hollandiae terras excursibus

et praedationibus infestas faciet, sed et Bergae minatur. Satis in oppido victus est

in menses hibernos et partem veris. Interim speratur posse hosti pabula equorum

et alia necessaria deficere. At ille in multum tempus castris suis providit; neque

hactenus quiquam commeatus ad ipsum euntis interceptum est, maiore apud ipsum

vi equitatus: cui malo cum pridem occursum a nostris oportuisset, nunc remedia ex

novis turmarum conscriptionibus quaeri a nostris dicuntur. Multi exspectant, ut

Mansfeldius cum toto exercitu, quem in Britannia ad 12 millia, caeterum adiuvante

Halberstadiensi 1 in Germania, colligit, antequam Palatino 2 operam navet, nostris

copiis iunctus in aliquam hostilium castrorum partem impetum faciat. Spinola opperiri

famem hostium tardum ratus, incipit opera et machinas oppido admovere.

Ex Americana navigatione mercatoribus in multos annos nulla commoda sperantur,

praeter illud publicum, quod Hispano negotium facessitur. Duae iam classes parantur,

simul ad naves quinquaginta partim privatas, partim publicas. Sed timetur ne,

antequam eae adveniant urbs S. Salvatoris, ad Sinum Omnium Sanctorum, extrema

laboret fame. Parum enim victus naves attulerunt, nec terra quicquam tale

subministrat, insessa a feris gentibus, quibus omne incognitum hostile est, nullo

Hispani aut Batavi discrimine. De militiae nostrae numeris inquiram sedulo, ne quid

per memoriae errorem te fallam. Scribam autem ad te, simul atque certi aliquid

comperero. Affinis meus 3 recte quidem valet, sed amoribus distentus, ut fieri solet,

ad alia negotia fit negligentior. Ego partem alteram eius honorarii, quod mihi in

annum 1623 promissum cum aliqua summae prioris decisione fuerat, nondum

accepi, per tricas eorum, quibus imperatum erat id pecuniae solvere: cui malo

remedia adhuc quaero. In futurum quid sperare debeam, plane ignoro: nisi quod et

Cancellarius 4 et Campiniacus 5 iubent bene sperare; quod in incertis tutissimum est.

Sunt alii, qui mihi honestum apud se receptum ostendunt; sed mihi constitutum est

Galliam, cuius amicitiam plurimi feci semper, non deserere, nisi prius ita deserar,

ut et mihi et aliis omnibus constare possit consilii mei ratio. Tilenus non minus quam

ego dysenteria vexatus, adhuc eius reliquiis tenetur. Tibi coniugique ac liberis tuis

meliora, imo optima precamur. Lutetiae. 29 Novemb. 1624.

1 Zie p. 305 n. 10.

2 De Winterkoning.

3 Volgens Rogge, Brieven van Maria van Reigersberch p. 111 n. 1, was Nicolaas van

Reigersberch verliefd op een van de dochters van Jan van Baerle en Jacomina Hoon, en niet

op Susanna, die later Ger. Brandt huwde, zooals ik, op gezag van Rogge, Brieven van Nic.

van Reigersberch p. 10, hiervoor p. 324 n. 2 schreef.

4 D'Aligre.

5 Champigny, zie p. 314 n. 4.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!