17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

410

nissarum 1 quae mihi in carcere Hagiensi perierat: ita ut is quoque labor ultimam

acceperit manum. Recognovi et notas meas in Senecam 2 ; sed quia memini me,

inter relegendum in eo descripto, quod habet Scriverius, quaedam allevisse, quae

in meo autographo non sunt, omnino velim fratrem rogatum ut ubi se dederit occasio

a Scriverio extorqueat ut eae chartae ad me redeant vel sub spe remittendi auctiores,

ubi ille edere sua coeperit; quod si recte coniicio fiet nunquam, adeo ille lentus 3 esse

solet. Ad Notas in Iohannem valde opus haberem Novo Testamento et Lexico

Arabico, quae utraque habeo dono Erpennii. Sed ad fragmenta maxime opus mihi

sit Lexico Constantini 4 cui assuevi. Si quis amicorum huc veniret, cui locus in arca

esset vacuus, aut si quis alius mittendus esset magnus fascis, optarem libros illos

cum Calepino 5 additos, vel si id fieri non potest Lexicon saltem. Valete pater, mater,

frater cum omnibus vestris nostrisque. Scribebam revalescens Dei beneficio. VIII

Nov. CIƆIƆCXXIV. Lutetiae.

Tibi obedientissimus filius

H. Grotius.

Velim rogatum fratrem ut enotet quae a me ad oram Fragmentorum e Comoediis

Graecis 6 , quae a Vossio commodata habui in carcere, annotata sunt. Utinam pater

novo qui futurus dicitur domino Burano 7 operam suam posset facere commendabilem.

Iamnunc nuntius advenit Marchionem Coeuvrium 8 qui pro Galliae rege apud Helvetios

est, misisse cum mille quingentis hominibus qui itinera ad Vallem Tellinam

occuparent, frustra obstante Nuntio papali et Romanensibus Helvetiorum civitatibus;

ipsum subsidio sequi. Contra Tiliacus 9 minari dicitur ditioni Metensi et locis circumsitis

nomine Imperii, cui erepta a Gallis tenentur.

Adres: E. Erntfeste hooggeleerde voorzienige heer Mr. Johan de Groot Raed van

Syne Gen. van Hohenloo in 't hof van Syne Gen. tot Delff.

In dorso: Hug. Grotii 8 Nov. 1624, en lager: 8 Novemb. 1624.

931. 1624 Nov. 15. Aan Willem de Groot 10

Amoris tui in me, Frater dulcissime, et per omnem vitam plurima habui signa

certissima et quotidie maiora recipio. Rogo te ut semper perstes hoc mihi

praesentissimum contra tot adversa praebere solatium. Vel illae quas iam hoc mense

dedisti literae quantopere me iam magno gradu revalescentem confirmaverint, non

credas. Parentes et te quam longissime a locis morbos transfundenti

1 Euripidis Tragoedia Phoenissae, emendata ex manuscriptis, et Latina facta, die in 1630 te

Parijs bij Ruart uitkwam (Rogge 398).

2 Zie p. 29 n. 8.

3 Zie I p. 87 n. 4, p. 89 n. 4.

4 Roberti Constantini Lexicon Graeco-Latinum, Genève 1592.

5 Ambr. Calepinus, Lexion linguae Latinae, 1502. Herhaaldelijk herdrukt.

6 Zie p. 15 n. 8.

7 Frederik Hendrik.

8 De markies de Coeuvres.

9 Tilly.

10 Gedrukt Epistolae p. 778.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!