17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

40

quanquam quid est quod post tot illustria ingenia praestari a me potuit dignum vestris

auribus, praesertim in hac et librorum et amicorum, quorum colloquiis proficere

solemus, penuria? Habe tamen hoc quantulumcunque est operae, et liberrimo

arbitratu his utere. Multa enim annotata sunt a me duntaxat ut tibi cogitandi

praeberem occasionem. Sunt et quaedam minuta, ut quae ad numeros tantum, aut

soni elegantiam, aut dictionis rotunditatem pertinent, sensu manente. Forte in

quibusdam coniecturis videbor audacior; sed tu quicquid accuratissimo tuo iudicio

non probabitur id pro non scripto habe. Vale Vir eruditissime et felicem hunc annum

age. 27. Decemb. 1620.

Tuus ὁ μιϰρότατος

H. Grotius.

611. 1620 Dec. 27. Aan G.J. Vossius 1

Vir Optime.

Quamquam ex notis tuis didici quam saepe me a multis necessariis praesidiis

destitutum coniecturae fefellerint, iterum tamen Tragicorum fragmenta 2 in manus

sumpsi et quicquid in mentem veniebat illevi vilibus chartis, hoc animo, ut tu omnia

ad recti iudicii obrussam exigeres et si quid videretur non dictum ab aliis, non

protritum, non leve - qualia multa sunt ad numeros aut versuum mollitiem pertinentia

- et quod tibi aut ut verum aut ut vero simillimum se probaret, faceres iuris publici.

Quod si nuncupatio nostri nominis aut tibi invidiam aut damnum operi creatura est,

me non nolente silentio id praeteribitur: non multum enim conferre nobis hoc rerum

statu potest ista laureola. Denique fac de his quid videbitur. Deus Optimus Maximus

tibi animum addat ut aliorum studia tuis studiis adiuves. 27 Decemb. 1620.

Tuus quem nosti.

612. 1621 Jan. 10. Aan Willem de Groot 3

Frater Charissime.

Ad patrem iam scripseram cum tuas accepi, multis nominibus mihi gratissimas.

D. Vossii iudicium merito facio maximi. Quare aveo intelligere quid ille de genealogia 4

sentiat, ut rationibus eius expensis, si praeponderant, discedam ab ea interpretatione

quae mihi hactenus valde allubescit. Sed et de iis quae ad passionem 5 , aliisque

velim minutatim iudicium eius intelligere, ut quae opus immutem; quam ad rem

tempus nobis concedi gaudeo. Velim, ut monui nuper, scire ad quam ferme

mensuram futurae sint aliorum notationes 6 , ne aut plus dicam quam locus patitur,

aut parum sensa mea 7 muniam si sum concisior.

1 Gedrukt Epistolae p. 49. Zie p. 39 n. 9.

2 Zie p. 29 n. 8.

3 Gedrukt Epistolae p. 762.

4 Zie p. 38 n. 5.

5 Zie p. 38 n. 4.

6 Zie p. 39 n. 5.

7 Zie n o . 609, n o . 610 en n o . 611.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!