17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

409

cum suis, et alios qui nos sanguine, affinitate, aut amicitia contingunt. Calendis

Novembribus CIƆIƆCXXIV. Lutetiae.

Rogant te Puteani ut hunc ab ipsis fasciculum 1 Lugdunum recte perferendum

cures.

Tui amantissimus frater

H. Grotius.

Adres: E. hooggeleerde voorsyenige Mr. Willem de Groot Advocaet voor den Hove

van Hollandt in de nieuwe Raemstraet in 'Sgravenhage.

930. 1624 Nov. 8. Aan Jan de Groot 2

Patieris, parens optime, me simul et tuis et fraternis literis respondere. Quod de

culpa Guilielmi 3 scribis non nego, dummodo meam quoque in eo culpam agnoscas

qui id, quod factum velles, fieri non iusserim, vobis praecipue parcens, ne de morbo

ancipiti ante acciperetis nuntium quam vis eius ac periculum nonnihil remisisset.

Pro tinctura corallii gratias amicis habeo. Utor in vino et quid[em] libenter: nam et

gustus placet, et virium aliquid inde mihi accedere aut sentio, aut sentire me credo.

Alvi fluxus paulatim maiora mihi relinquit intervalla et ad morem consuetum redit.

Sed nocturnae quieti turbamenti nonnihil accessit inde quod ex multo iam tempore

uxorem exspecto, neque interim ipsam, aut literas saltem ipsius aut ex Zelandia

cuiusquam accipio; quae res, ut mos est hominum praesertim quorum corpus ad

sanitatem nondum reductum etiam animo grave est, in nescio quas non cogitationes

me iniecit, e quibus utinam brevi extricer. Nunc enim omnia, forte etiam tutissima,

timeo. De pulvere transmisso itidem gratias habeo; videbo an eo sit opus.

Debiaeo 4 et eius uxori votis ardentissimis secundam valetudinem opto. Novi hic

nihil nisi inquisitio in hirudines aerarii 5 , cuius tamen exitum fore redemtionem scelerum

et reditum ad mala vetera multi augurantur. Aula hic est cum reginis. Rex exspectatur.

Meursio 6 nostro gratulor. Mihi Daniam multi ita depingunt ut valde absterreant.

Stipendium illud non contemnendum est; sed ut ego onus professorium suscipiam

gesti honores vix ferunt. Neque vero unquam id a me postulatum est. Liber noster

de Iure belli et pacis 7 inter quatriduum incipiet excudi. Interim paro etiam fragmenta

ex tragoediis et comoediis 8 ; quo opere confecto spero me pertexturum quod ad

1 Vermoedelijk brieven van Casaubonus, bestemd voor Elzevier, die een uitgave van C.'s

brieven voorbereidde.

2 Hs. U.B. Amsterdam cod. 30 A 1. Gedrukt Epistolae p. 778.

3 Willem van de Velde, Grotius' secretaris, die blijkbaar op Grotius' verzoek niet over diens

ziekte geschreven had.

4 Joris de Bye.

5 Zie p. 408 n. 5.

6 Johannes Meursius (zie I p. 1 n. 1), die benoemd was tot professor in de geschiedenis en de

staatkunde aan de hoogeschool te Sora in Denemarken, waar hij 20 Sept. 1639 overleed.

7 Zie p. 254 n. 14.

8 Excepta ex tragoediis et comoediis Graecis tum quae exstant, tum quae perierunt; emendata

et Latinis versibus reddita; het boek kwam in 1626 bij Buon te Parijs uit (Rogge 395)

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!