17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

407

vreden. Alle onse swarigheyt sal noch wel ten beste commen, mach ick u maer

sleghs ghesondt vinden, het welcke ick meede vertrouwe. Adieu, Godt bewaere u.

Ut Middelburgh desen XXII october

Adres: A monsieur monsieur Grotius à Paris. Port d'Anvers 6 sols.

In dorso schreef Grotius: Den 22 Oct. 1624. M. Reigersb.

928. 1624 Oct. 28. Van D. Graswinckel 1

Vir Clarissime, Cognate plurimum observande.

Etsi nihil est quod scribam, scripturio tamen: quin ferreus sim si me, cogitationibus

dicam an erroribus, suavissimis defraudem, quibus inducor ut, cum ea, quae nostra

tibi oggerit importunitas, adferuntur, esse te Graswinckelii tui memorem, eique haud

gravatim ignoscere mihi persuadeam. Ita se res habet, quem semel suum fecerit

affectus vehementer, vix ullo inhibeas sufflamine: allubescunt quippe supra modum

cuncta quibus vel tantillam dulcedinem mentis infirmitas affinxerit, et confestim in

successuum ex voto fluentium non dubitanda cedunt argumenta. Sed quis Sabinos

quod velint somniare 2 prohibeat? Me quod attinet, nae libens tibi tuum illud.

Audacem bonitas tua me notissima fecit 3

essem repositurus, si non in simili exemplo votis obstarent illa merita, quae te tanto

quotquot vivunt mortalibus sublimiorem reddiderunt, quanto puris illis ac coelestibus

mentibus inferiorem te geris. Ne tamen nihil scripsisse videar, habe hunc quem

literis inclusi libellum 4 : Dudum est quod lucem tenebris dignior aspicit; si tamen

omnino me coniectura non fallit, tibi hactenus non est visus. Accedit quod et quaedam

non mala contineat. Illud vero in eius lectione male me habuit, quod viderem nos,

ex quo pestilens discordiae virus rempublicam nostram afflavit, etiam iis, qui

dissidiorum inter nos flabella ventilare non desierunt, miseros afflictosque et tantum

non perditos ludibrium debere. Sed vibrata in coelum tela in emittentem recidunt.

Vivit, ut audio, libri auctor et non vitam, sed vitae supplicium profugus circumfert.

Caeterum ut inductas vulneribus tuis cicatrices detrahat omnino haud timeo, nam

praeterquam quod levia sint ista, et summam tantum cutem stringant, soli tibi raro

Dei beneficio domestica foelicitas obvenit, maior omnibus exemplis Constantia, qua

suffultus esse viri boni sacramentum ferre mortalia semper cogitasti, omniaque illa

quae in tuam innocentiam ex transverso arietarunt non patiens modo sed etiam

volens perferre sustinuisti, certius constantiusque nobis ac post venturis Virtutis

exemplum, quam aut Hercules fuit aut ille quem adversis rerum undis immersabilem

poeta 5 commemorat. Sed novi ego quam publicis laudibus celebrata virtus privati

praeconii tenuitatem despiciat. Reprimam ergo me, ac saltem vovebo, uti benignum

1 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 3.

2 Festus p. 434 (Lindsay).

3 Grotius, Farraginis lib. I: Paulo Choarto Buzanvalio vers 4:

Audacem bonitas quem tua nota facit.

Poemata (1670) p. 155.

4 Ik weet niet welk boek hier bedoeld wordt.

5 Horatius, Ep. I, 2, 22.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!