17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

404

fuere. Accedit quod Mediolano extranei omnes iussi sunt excedere viaeque

quaquaversum latrociniis sunt infestissimae. Ambigenti porro mihi de itinere maritimo,

quod Massilia Genuam ducit, nihil potius videtur quam commodis occasionibus

intentum esse. De Aligero 1 ob illas quas allegasti rationes ne cogitandum quidem

esse semper credidi: augusta illa dignitas, quae in patrem ipsius Cancellario diem

functo collata est, venturum ipsum in foelicitatis paternae partem facit ut existimem,

aut saltem, reiecta in tempus vernum legatione, cum accessione dignitatis mittendum.

Quicquid sit, ipsene horsum sit venturus necne ex nemine mortalium intelligo. Adest

iam plusculos dies Sabaudiae Duci Comes Stabuli 2 , eique se Vobencourtius 3 cum

legione militum sua propediem adiunget, ut et cum suis qui hic agit Aleziae Comes 4 .

Convenere Rhaeti de rerum summa quoque pacto Hispanicis aggressionibus obviam

sit eundum deliberaturi. Basileae non leviter praetimetur: eam quidam obsessum

iri, quidam iam nunc obsessam volunt. Qui celeribus equis ex Hispania advenit

nuntius totam Lusitaniam ad recuperandum Sinum Omnium Sanctorum 5 ait armari,

ac stare omnibus sententiam extrema quaevis malle perpeti quam coeptis excidere,

eoque diutius orbari loco, cuius iactura tribus locupletissimarum Lusitaniae urbium

amissioni aequipolleat. Italos castrorum desertores plurimos indies hic videre est.

Quidam in Gratianopolitano Parlamento consiliarius mihi adfirmavit Hispanos plures

ducentis in itinere sibi conspectos, exceptis Italis quorum longe maior etiamnum

erat numerus. Venerat autem ille Gratianopoli, quae biduo itinere hinc abest. Pene

hoc omiseram, qualequale sit ipse rectius iudicaveris, nempe vidisse me literas ad

unum ex iis, dc quibus supra scripsi, Anglis nupere admodum datas, quae hoc

habebant: praediis ac latifundiis eorum, qui Catholicae essent religionis, impositum

vectigal, quod aliquot abhinc annis exactum haud fuit, Parlamenti iussu denuo

coepisse exigi, proposita refractariis exilii poena. Quod ipsum etsi mihi hoc rerum

Anglicarum statu difficile ad fidem videatur, summa tamen rem ita se habere

adseverantium - qui eadem et ad se perscripta dicebant - fiducia fecit ut et hoc

perscriberem. His quod addam nihil est nisi hoc, quod a me nec scribi nec exprimi

quoad vivam poterit satis, esse me scilicet tibi tuisque quam devinctissimum. Tu

quaeso despice ecquid aut fides mea aut opella usui alicui inservire possit. Ego

eorum qui vivunt foelicissimum me reputabo, si mandatorum tuorum honore dignum

me iudices. Vota interim pro salute tua facere non desinam, Deumque Optimum

Maximum rogabo ut te communi patriae nostrae totiusque adeo orbis Christiani

bono quam diutissime servet incolumem, Mundi delicias, suos amores. Vale et

praecipitatae festinationi ob discessum tabellarii ignotamque occasionem ignosce.

Lugduni 16 Octob. CIƆIƆCXXIV.

Tuus ex asse usu ac mancupio

Graswinckel.

Adres: A Monsieur Monsieur Grotius vis à vis l'ostel de Mons r . le Prince au faulbourg

de S. Germain à Paris. Port de Lion. 3 s.

In dorso schreef Grotius: 16 Oct. 1624 Graswinckel.

1 De Garde des Sceaux, d'Aligre, was thans, na het overlijden van Brulart de Sillery (zie p. 326

n. 3) ook kanselier geworden. Over den zoon spreekt Grotius enkele malen. Blijkbaar zou hij

als gezant naar Italië gaan, en wilde Graswinckel zich aansluiten.

2 Lesdiguières.

3 Jean de Nettancourt comte de Vaubecourt.

4 De graaf van Alais, zoon van den hertog van Angoulême.

5 Zie p. 396 n. 8.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!