17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

38

ratiocinando refellit, quanquam ea ratiocinatio mihi videtur esse apertior quam multis

putatur. Nam resurrectionis quaestionem ab immortalitate Sacrae Literae non

divellunt. Imo idem valent ἀνάστασις et ζωὴ αἰώνιος ipso Christo docente. Clementis

Romani et in libris quae nomen praeferunt aliqua puto superesse, et si id non sit,

habemus tamen fragmenta eius quaedam, quod mihi sufficit. De Iacobi Epistola

ideo locutus sum haesitanter, quia sunt qui eius scriptorem neutrum putant

Apostolorum: nam fratrem Domini, Hierosolymitanae Ecclesiae primum Episcopum,

illi quidem nec Zebedaei, nec Alphaei filium putant: quamquam mihi quidem magis

hactenus se probat sententia existimantium Iacobum Alphaei eundem esse qui

frater Domini dicatur, natus matre Maria Cleopae. De caeteris aures consulam cum

versus illos in manus sumsero, quod faciam propediem; si quid aliud in mentem

venit, eo quod pertineat, rogo me moneas, ut ei labori ultimam manum imponam.

Dabit autem ut spero aliquam versibus veniam materiae difficultas. Ad D. Erpennium 1

scribam proxime. Contigit enim plusculum libertatis, quanquam id quoque exiguum.

Rogo sciam sub quod tempus editurus sit illa ad passionem ϰατὰ Ματϑαῖον. Nam

quod Scriverius 2 noster iniungit differre non audeo.

Lucam Brugensem, si tibi eo opus est, remittam; si non est retinebo donec

confectis quae nunc destinavi antevertere, notata in Iohannem absolverim.

Balsamone non egebo antequam ad Actus Apostolicos venerim.

Tuus

H. Grotius.

609. 1620 Dec. 18. Aan Willem de Groot 3

Mi Frater.

Vos omnes recte valere magno cum gaudio intelleximus ex literis patris, cui

responsum adhuc debemus. Hae interim literae, et illi et matri, et tibi et nostris

omnibus salutem precabuntur et de nostra vos facient certiores. Miseram ad te per

matrem mea annotata ad Passionem ϰατὰ Ματθαῖον, et alios quosdam locos 4 . Addo

nunc explicationem γενεασϑείας 5 apud Matthaeum et Lucam: et duorum praeterea

locorum quorum alter non intellectus est hactenus, alter magno consensu perperam

acceptus 6 , ni valde fallor. Permittes de his quoque iudicium aequis et eruditis tuo

arbitratu. Erpennii opus 7 qui procedat scire cupiam, et quid mihi faciendum amici

censeant. Forte uxor quae nunc it Gorichemum literas a vobis adferet, quibus me

de his aliisque rebus edoceat. Mihi non displiceat tradi schedas de passione D.

Erpennio et Vossio, sub fide praestandae custodiae et hac lege ut me admoneant

quid sine offensa publicari possit: atque ego deinde

1 Zie p. 27 n. 1.

2 Zie p. 29 n. 8.

3 Gedrukt Epistolae p. 761.

4 De annotata zijn, blijkens het vervolg, niet voor Erpenius' uitgave van het Nieuwe Testament

(zie p. 27 n. 1) bestemd. Anders zou Grotius niet schrijven: Mihi non displiceat tradi schedas

de passione D. Erpennio".

5 Cf. 612.

6 Welke bijbelplaatsen bedoeld zijn blijkt niet.

7 Zie p. 27 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!