17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

389

logis vatibusque suis persuasi animo conceperant, accommodante se ad fovendum

hunc errorem pravorum daemonum ministerio, unde per illa simulaera oracula

interdum aut alia opera humanis maiora edebantur, quae causa est cur hominem

illis simulacris exhibitum Deus non tam astris, quam ab ipsis daemonibus exhiberi

pronuntiet. Et haec quidem de simulacris facile procedunt nec quicquam habent

caliginis. Illud unum in dicto Geneseos loco videtur obscurius, quod de inauribus

dicitur, quae simul cum simulacris traditae Iacobo simulque sub quercum defossae

narrantur, cum earum in praecepto Iacobi nulla mentio praecessisset. Inaurium

gestandarum usum tum apud alios Orientis populos, tum apud Syros et feminas

maxime, frequentem fuisse certissimum est. In mulierum Hebraearum ornatu passim

inaures invenies Isai. III. 20. Ezech. XVI. 12. Ose II. 15. Iudith X. 14. Par mos

Idumaeis Iob. XLII. 11 et Ismaëlitis Iudic. VIII. 24. Sed quid commune inauribus et

falsis Diis? Veniat forte alicui in mentem feminas ut viris superstitiosiores solitas,

ubi imagines defecerant, ad novas fabricandas uti inauribus, nam sic ad vitulum

effingendum collatas inaures legimus Ex. XXXII. 3 et ad amiculum illud sacrum quod

Ephod dicitur, cum illud privata superstitione conficeret Gedeon Iudic. VIII. 27. Sed

haec ratio huic, quem tractamus, loco congruere minus videtur: nam et aliud quodvis

aurum et si quid praeterea erat pretiosum talibus usibus dicari solebat, ut illa ipsa,

quae iam citavimus, loca evincunt: neque minus inaures quam res aliae etiam piis

usibus poterant consecrari, ut nos docet exstructi sacri tabernaculi historia Ex. XXXV.

22. Aliud ergo oportet subsit aliquid cur hic solae inaures et quidem tanquam res

impurae nominentur. Id quid sit docet nos Esaias III. 20, quo loco inaures non, ut

alibi, vocantur נזמיס sed לחשיס a verbo לחש quod est incantare, ad quem locum

Rabbi Abraham notat לחשיס proprie fuisse notas quasdam, quae vim crederentur

habere arcanam, quales notas annulis quoque et monilibus allis imprimi solitas et

libri veteres et ipse nos conspectus operum ex antiquitate superstitum docent.

Lactantius vero Grammaticus ad illud Thebaidos Statianae 1 libro secundo

Infaustas percussum Adamanta figuras

Characteribus nocentissimis sculptum inquit.

Sicut autem notae quaedam nocendi vim, ita aliae vim servandi habere

credebantur, quales Graeci ἀποτρόπαια, Latini amuleta dicebant. Idem ille Lactantius

ad illud Statii eiusdem Et triplicis mundi summum, quod est quarto Thebaidos 2 : licet

magis frigidas habeant quas putant Dei nomine, continere. Legendum est: licet magi

sfragidas (id est σϕραγίδας) habeant quas putant Dei nomen continere. Tales illae

Basilidianorum σϕραγίδες in quibus ἀβράξας ἰάω inscriptum erat 3 . Sed mos

antiquissimus tales notas inauribus inscribebat, ut aures illis remediis adversus

noxia carmina praemunirent, quae per aures penetrare credebantur, nec hominum

tantum sed et serpentum, qui propterea adversus magicos susurros dicti aures

claudere Ps. LVIII. 5. Accedere et illud potuit quod apud Orientis populos auris

perforatio signum erat mancipationis Exod. XXI. 6, ac proinde qui numini alicui se

velut proprios dicabant non alio signo expressiore idipsum poterant indicare. Sicut

David Deum verum compellans, aures, inquit, mihi perfodisti Ps. XL. 7, id est fecisti

me tibi proprium. Non esse autem vanam hanc

1 Statius, Theb. II, 277.

2 Ib. IV, 516.

3 Zie Pauly-Wissowa i.v. Abrasax en de daar genoemde literatuur.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!