17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

388

ἐνδύσασϑαι τὸν ϰαινὸν ἄνϑρωπον dixit Eph. IV. 24. Simile est quod Deus populum

Hebraeum a contractis in Aegypto sordibus purgari, et ad legem suam accipiendam

rite piari cupiens, cum in itinere mutandarum vestium copia non esset, lavari vestes

eorum imperat, Ex. XIX. 10. Ex hoc more Graeci quoque et Romani sacra facturi

solebant λευχειμονεῖν, alba veste indui. Quod Iacobus praeceperat id familia fecisse

narratur, tradidisse scilicet Iacobo Deos extraneos, quos penes se habebat, quos

ille ab omni humano conspectu amoturus subter quercum defodit. Quales Dii isti

fuerint difficile coniectu non est. Nam ut et Hebraeorum magistri, et Diodorus Siculus 1

et alii nos docent, prima superstitio circa Solem, Lunam atque alia sidera fuit, quae

fulgore suo admirabili facile divinitatis opinionem hominum animis iniecerunt,

praesertim ubi traditio de Mundi conditu a primis parentibus profecta exolescere

spernique coepit, et suis quisque coniecturis quam a primis parentibus profectae

famae credere maluit. Ergo non eam tantum vim, quam revera inesse sideribus ex

ipsis effectis constat, sed et intellectum perfectissimum et summam in homines

potestatem coelestibus illis corporibus tribuere tum alii, tum Syri maxime, inter quos

vixit Laban, coeperunt. Cui errori Moses ipso libri sui initio occurrit, cum hominem

quidem creatum dixit ad Dei instar et inditum ei a Deo spiritum quendam, at de astris

nihil tale, sed in hoc instituta, ut dies ac noctes et varias anni tempestates

discriminarent. Et Solem quidem et Lunam vetustissima omnium prope gentium

numina nulli non libri loquuntur. Solem quem non sine causa שמש, id est ministrum,

Hebraei vocant, Syri coluerunt sub augusto nomine בעל שמין quod Βεελσαμὴν

exprimit Philo Byblius 2 , id vero coeli dominum significat; sic et Lunam sub vocabulo

בללת שמין Βῆλον dixit Herodotus 3 ex priori eius appellationis parte, Οὐρανίαν alii ex

parte posteriori, quae ipsa est coelestis Carthaginiensium ortorum e Phoenicibus

Syris. Post hos est מלְך Μολὸχ Saturnus regia appellatione ‘stella altissimo orbe

praecipua potentia’, ut Tacitus loquitur Historiarum quinto 4 , cui filios suos sacrificare

solebant Phoenices, ut idem Philo docet, et eorum exemplo Carthaginienses, ut

Ennius 5 aliique testantur. Is ipse est כיון Amos V. 26, nam Arabes et Persae astrologi

Saturnum vocant כיואן, iisdem Syris מולידתא. Μύλιττα id est γενέτειρα est Venus:

cui viri ipsi sacrificabant in femineo veste, ut contra Marti etiam feminae arma indutae,

quo spectare legem quae exstat Deut. XXII. 5 notant Hebraeorum magistri. Denique

vicinorum exemplo Iudaei στρατίαν οὐρανοῦ coluisse leguntur Act. VII. 42, contra

interdictum quod disertim extat Deut. IV. 19. Neque vero astra tantum in coelo

existentia colebant Syri, sed latius procedente superstitione ex auro, argento aliave

materia simulacra facere sibi coeperunt in speciem humanam ut divinae dignitate

proximam, - βρέτα haec dicta antiquissimis Graecis a mortali effigie notat Clemens

Alexandrinus 6 - in quae simulacra non quovis tempore, sed sub certo positu eius,

a quo dicebantur, sideris fabricata, illicio carmine spiritum quendam de ipso sidere

induci ab astro-

1 Diod. Sic., Bibl. hist, III, 57.

2 Sanchuniaton e vers. Philonis Byblii I, 3.

3 Herod. I, 181.

4 Tacitus, Hist. V, 4, 16.

5 Ennius, Ann. VII fr. 221 (Vahlen).

6 Clemens Alex. 1.1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!