17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

37

Deo habemus gratias. Eiusdem clementiae patrem omnesque sanguine, affinitate

aut amicitia iunctos unice commendamus. 1620. Calendis Novembribus.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

608. [1620 Nov./Dec.] Aan G.J. Vossius 1

Vir optime atque eruditissime.

Ad tragicorum fragmenta quae annotavi 2 ad te mittam, quanquam non multum

commendationis ad editionem afferent. In his quae sunt edita poteras, me quidem

valde volente, non in paucis dumtaxat locis nomen meum silentio tegere, ubi nihil

a nobis erat observatum quod non cuivis veniret in mentem, sed et alibi saepe

coniecturas nostras praeterire quibus probabiliores tibi aut a te aut ab aliis erant ad

manum. Satis est si veniam nostra merentur hoc loco scripta ac tempore; nam

fabulae, unde lux fragmentis petenda, pridem mihi exciderunt. Quare posthac nolo

uspiam me nomines nisi ubi coniectura nostra valde se tibi aliisque amicis probabit:

nam levium ariolationum facilis est iactura. De lingua Latina 3 caepto instes precor,

et diligenter conquiras quae usquam sunt linguae Æolicae et Siculae vestigia; inde

enim maiorem partem et vocum et variationum petendam iudico, si quid recto olim

observatum memini. Utinam eae essent res nostrae ut aliquem tibi usum nostri

possemus praestare aut hac aut aliis in rebus. De meis sequar, ut soleo, consilium

tuum. Primum sex libros Isagoges Christianismi 4 relegam: deinde pertexam

Gnomologicon ex Graeco versum 5 tum ad Evangelia 6 redibo. Gratias tibi habeo - et

quando autem debere desinam - pro perlecta Isagoge 7 . De sacrificiis non memini

apud Socinum legere; sed videtur mihi ea esse sententia Iustini Martyris, quem et

alii sequuntur, tum vere et inter Hebraeos Maimonidae et Albonis. Scio sententiam

esse probabilem tantum, nam ἀποϕατιϰῶς ex Sacris literis in rebus eiusmodi nihil

valide colligitur. Tu non quid censoribus placiturum sit, sed quid verum maxime

putes tecum et cum aliis cogita. Id enim sequi certum est; ac potius differre editionem,

vel ad mortem usque, quam aliorum captui servire. De Sabbato 8 ita sentio: pios ante

Mosem Sabbatis memoriam coluisse Creationis per preces et convivia familiaria.

Rigidum autem illud otium peculiariter indictum Hebraeis tum ut notam discretricem,

tum solatium adversus dominorum in servos saevitiam. Si quid habes melius rogo

me doceas. In Mosis lege - non dico in Veteri Testamento: nam de Prophetis

praesertim posterioribus res longe alia est - aeternae vitae non fieri mentionem nisi

per umbras, aut rationis consequentiam certissimum mihi videtur; Christi auctoritate

qui Saducaeos non verbis directis sed

1 o

Gedrukt Epistolae p. 49. Moet niet lang voor n . 609 geschreven zijn.

2 Zie p. 29 n. 8.

3 Ibidem.

4 Bewijs van den waren godsdienst, zie p. 26 n. 6.

5 Stobaeus, zie p. 15 n. 4.

6 Zie p. 27 n. 1.

7 Grotius heeft dus aan Vossius het ‘Bewijs’ reeds toegezonden, en diens opmerkingen

ontvangen.

8 e

Bewijs van den waren godsdienst (1 editie) p. 87.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!