17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

387

916. 1624 Aug. 3. Aan T. Guiscardi 1

Viro Illustri Traiano Guiscardi Magno Cancellario Montisferratensi, Casalium.

Facis tu pro perpetua tua humanitate, virtutum tuarum suavissimo condimento,

Vir amplissime, quod de loco qui exstat Gen. XXXV. 3 meam quoque sententiam

sciscitaris. Neque enim nescis quam mihi ad veterum librorum lectionem tempus

exiguum aetas in foro publicisque negotiis trita concesserit, et quanta hos labores

adversa exceperint, quorum ea vis est ut etiam his, quibus natura plurimum indulsit,

facile memoriam omnem exturbent; deinde et hic me vivere librorum inopem, nisi

quorum usus amicorum beneficentiae debetur. Verumtamen ut videas non eo haec

a me dici, quod ullo a te imposito onere levari cupiam, qui potius venaturus sim

occasiones per quas summae tuae in me bonitati aliquid referre possim gratiae,

dicam quod in mentem venit, praefatione qua iam usus sum nihil aliud consequi

cupiens, quam facilem veniam eius operae ex qua laudem sperare non possum.

Iacobus igitur narratur Deo parentum suorum, Abrahami et Isaaci, id est coeli

terraeque opifici, sacra facere voluisse eo in loco, quem ob exhibitam sibi ὀπτασίαν

Bethelem, id est Dei domum, dixit, quoque in loco postea monumentum statuit

lapideum. Solebant enim in rei insignis memoriam accumulatis lapidibus monumenta

constitui, quale illud quod Iacob Hebraeo sermone גל עד Laban Syro ײגר שהדותא

appellaverat Gen. XXXI. 48; Xenophon 2 Graece ϰολωνὸν dixit: aut etiam unus poni

lapis eximius, quales ipsi quoque Graeci βαιτύλια dixere, accepto haud dubie a

Phoenicibus vocabulo quod hanc ipsam Iacobi historiam et Bethelis nomen referebat.

Sic et apud Graecorum antiquissimos narrat Clemens Alexandrinus 3 rudia primum

nullamque figuram praeferentia ligna Diis consecrata. Sed Iacobus antequam sacrum

inciperet, duplicem instituit purgationem, non a parentibus tantum sed ab ipsa quoque

natura edoctus ad sacra homines non nisi quam maxime purgatos accedere debere,

unde ϰαϑαρίζεσϑαι, ἁγνίζεσϑαι - qua voce et in hac historia Iosephus 4 utitur - in

casto esse et similia apud Graecos Latinosque legimus. Est autem purgatio alia

principalis, alia symbolica. Principalis est qua ea amoventur, quae Deum possent

offendere, id est peccata, in quibus est cultus Deorum falsorum. Quanquam vero

penes se habere sine usu alio instrumenta talis cultus naturaliter illicitum non videatur,

tamen incitamenta peccandi a se amovere et paenitentiae signum est et vitae melioris

initium. Huc ergo pertinet quod familiae suae praecipit Iacobus ut a se removeant

את-אלהי הנכר, Deos alienigenae, id est Deos alienigenarum, ut solet numerus

singularis sumi pro plurali indefinito: Deos nimirum Abrahamo et Isaaco incognitos.

Deos autem intellige τύπους τῶν Θεῶν, Deorum effigies, ut in explicanda historia

superiore Gen. XXXI. 19, quae cum hac connexa est, loquitur Iosephus, ubi in

Hebraeo est תרפיס quod Chaldaeus exponit צלמניא imagines: quae ipsae imagines

eodem capite Gen. XXXI. 30. אלהי. Dii vocantur. Purgatio symbolica fuit mutatio

vestium, quod mutatae in melius vitae indicium est: quo alludens Paulus Apostolus

1 Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 675 f. 14.

2 Xenophon, Anab. IV, 7, 25.

3 Clemens Alex. Cohort. c. IV (Migne P.G. VIII, 134).

4 Flavius Iosephus, Ant. Iud. I, 21, 2.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!