17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

362

domum continuerim: ubi, cum me salutatum venissent et Consul Urbis et Syndicus 1 ,

cum aedes suas offerentes, tum rogantes ut secum Archiducem accederem, reieci

utrumque; et Ianino adhortante, cuius litteras 2 penes me habeo, veni in Galliam.

Subortum eo tempore est bellum in eos, qui obsequium exuerant, et Regem in

obsidionem Angeriaci tulit. Ibi, praesente Bossisio 3 , qui me in patria amice complexus

fuerat, decretum mihi est congiarium. De qua liberalitate cum gratias agerem, Vairius 4

eam dignitatem obtinens, quam tu nunc ornas, temporum infelicitatem, tanta eius

comitas erat, mihi excusavit. Horum quoque virorum litteras 5 servo, ut quorum virtutes

suspicio eorum mihi amicitia apud posteros patrocinetur. Simulatque in Galliam

veneram, in animo habui Legatum Patriae nostrae et videre, et si qua possem

labores eius bono publico sublevare. At qui nunc, non dicam quo iure, quibus artibus,

sed tamen rempublicam apud nos tenent, interdixerunt ei ne me ad conspectum

suum admitteret. Cum frustra diu exspectassem an horum malorum auctores aliqua

subire posset tantae iniuriae poenitentia, tandem famae, quae post conscientiam

maximo mihi in loco est, cura expressit, ut edito Apologetico 6 inustas mihi notas

abstergerem. Feci modeste, et iuxta eum modum quem rei necessitas exigebat.

Sequitur statim Sullanae atrocitatis stylus. Nam iidem illi homines, quam ad facienda

quae vellent feroces, tam impatientes quae fecerant audire, me agentem hic sub

vestro imperio, sub vestris legibus, colentem optimorum virorum amicitias, patriae

commoda iuvantem qua poteram, ad omnium vim non iam inimice, sed hostiliter

exponunt. Hanc saevitiam, quae mihi forte periculum adferebat, famae certe labem

nullam, silentio amovi: magnumque eius solatium habui, quod Rex optimus me suae

tutelae esse voluit 7 . Sciunt omnes, qui me ad ullam notitiae suae partem admiserunt,

quanta, prope dixerim, pertinacia institerim veteribus meis consiliis, ut Regi Patriae

nostrae salutem, Patriae Regis reverentiam commendarem. Nunc quoque si quid

apud te possunt preces hominis, nulla sua culpa infelicis, et cui praeter divinae

veritatis, eius praesertim quae ad excitandam et fovendam pietatem facit, legum

publicarum et Gallici foederis studium, atque id ipsum sine ullo meo commodo, ne

ab inimicis quidem quicquam antehac obiectum est, valent, oro te atque obsecro ut

quantum potes patriam nostram laborantem sustentes et salvum praestes

quodcunque ei restat libertatis. Postulat hoc a me amor Patriae, cui mala mea non

imputo, et Regis, cui nunc plurima bona debeo. Et Regis quidem in me benevolentiam

ut retineam facile me consecuturum confido, te adiutore. Neque enim, ut spero,

grave tibi erit in me defendendo eos sequi quorum virtutem aut imitaris, aut vincis.

A nostris nihil exigo, nisi ut me patria, honoribus, bonis, parentum et cognatorum

conspectu exutum, quiescere patiantur, et ne veris suis criminibus diluendis mihi

falsa affigant. Hoc si pateres, addam non deesse Principes, qui mihi honestum apud

se perfugium ostendant. Sed constitutum mihi, quod florens feci, nunc quoque in

hac fortuna demonstrare, nullam mihi post patriam terrarum partem Gallia esse

potiorem. Cui quantum bene volo, tantum obligatum me sentio Deum precari, ut te,

Vir Illustrissime, sospitem, sanum, felicem praestet. Lutetiae XXV. Aprilis

CIƆDCXXIV.

Tuae illustrissimae dignitati addictissimus

H. Grotius.

1 Nicolas Rockox en Jacques Roelants; zie p. 60 n. 7.

2 N o . 629.

3 J. Thuméry de Boisise.

4 G. du Vair.

5 N o . 654 en 655.

6 Verantwoording.

7 Zie p. 276 n. 6.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!