17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

356

consilia sequi velle. Quod nuper scripsisse 1 me puto, id agi ut Consilio sanctiori

intersint Angolismensis et Iaius, nondum peractum est. Ego et uxor salutem quam

perfectissimam precamur parentibus, tibi, tuae et amicis. Lutetiae 15 Martii 1624.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

892. 1624 Maart 29. Aan Willem de Groot 2

De ludo literario 3 quae scripsisti, Frater charissime, 18 Martii die, satis mihi placent;

utinam Petri nostri tale esset corpusculum, ut de animo tantum ipsius excolendo

sollicitos nos esse oporteret. Nunc valde nos cruciat debilitatis metus, et cum humana

remedia vix quicquam promittant, ad divinam opem precibus confugimus. Legati 4 e

patria nostra dicuntur hodie venturi Compendium, ubi nunc Rex est cum Aulae

Primoribus et Regina uxore. Princeps Condaeus adhuc emansor est, quia nec

invocatus venire vult, nec Rex adduci potest ut eum vocet. Regina mater ad tempus

aliquod Lutetiae substat. Ego de tribus millibus florenis - nam quod excurrebat

recisum fuit, ne cogerer a Collegio rationalium approbationem petere - partem

alteram accepi in praesente pecunia: alteram assignatis nominibus. Multos et magnos

habeo mihi benevolentes. Sed tricae nummariae commune nunc malum est. Arsenius

non video ut quid hinc sperandum habeat. De Cimbrico negotio 5 scripsi antehac

aliquid mihi apparuisse: propiore scribam et consilia vestra exposcam ubi conditiones

pernovero. Interim cavendum est, ne quid huius a nobis iactetur. Posset enim id

Principem satis irritabilem offendere. Quod ad Peronam 6 acciderat, alii ut

tentamentum patientiae accipiunt, alii incredibile putant de industria ab Hispaniae

Rege Galliae Regem provocatum: itaque propenso ducum in suas partes studio id

malunt adscribere. Rumor aliquis hic fuit Sedanum ire Regem; quod si est, gravem

imponet consultationem viduae Bulionii 7 , pari metu excludat Regem sive includat.

Mansfeldius non multum hic promoturus videtur. Quae Fisci patronus contra

Hogerbetii liberos profert, ad eos pertinent qui fuga poenam eluserunt, non ad eos

quos hic poena tenet. Et sane diversa causa est. Notum illud 8

Exsul ad octavam Marius bibit et fruitur Dis

Iratis: at tu victrix provincia ploras.

In Poppio 9 magnum detrimentum fecit ista Societas. Nam et pietatis et eruditionis

nomine multis antestabat. Doleo et materterae 10 vicem cui ad infelicem

1 Zie p. 351 n. 7.

2 Gedrukt Epistolae p. 775.

3 Een school voor de zoons; zie p. 334 n. 7; p. 337 n. 1.

4 Zie p. 350 n. 2.

5 Zie p. 329 n. 3.

6 Zie p. 350 en 353.

7 Elisabeth, gravin van Nassau, dochter van Prins Willem I, die 15 April 1595 gehuwd was met

Henri de la Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon, weduwnaar van Charlotte de la March,

souveraine van Sedan. Haar man was 25 April 1623 overleden.

8 Iuvenalis, Sat. I, 49.

9 De Remonstrantsche predikant Ed. Puppius, die 9 Maart 1624 op Loevestein overleden was.

10 Zie p. 344.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!