17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

345

minime mali putantur. De Fridericopoli 1 siquid habetis scire aveo. Intelligo tardos ibi

progressus esse. Ego si qua spes esset non infructuosae operae, Hamburgum,

Rostochium aut alias in eo tractu urbes non contemnerem. Sed offere me ultro multis

de causis reformido. Accepi ab optimo sene Hogerbetio literas 2 . Rescribam post

aliquot dies. Valde tangor eius malis, quibus utinam aliquid a me esse posset

levamenti. Petrus noster minus male habet. Sine febri esse videtur et hydrops abit.

Melvinus timet ne haec morborum genera nervos alicubi laeserint. Tamen chirurgi

meliora sperant. Pontificis Legatus valde adversatus est Cancellario et Puyssiaeo,

ob pacem cum Reformatis procuratam. Sunt qui putant Seguiranum Iesuitam qui

Regi est a confessionibus 3 ex Aula remotum iri. Lutetiae 16 Februarii 1624. Salutate

quaeso matrem, et nostros vestrosque omnes.

Vester

H. Grotius.

885. 1624 Febr. 22. Aan B. Aubéry du Maurier 4

Nihil mihi dulcius est, Vir Illustrissime, quam aut ad te scribere aut abs te scripta

legere. Quorum illud me officii mei conscientia, hoc vero amicitiae desideratissimae

sensu solatur. Et habet mea aut fortuna aut animi imbecillitas opus huiusmodi

subsidiis. Quo magis debitor tibi sum tum pro aliis, tum pro postremis literis. Sed te

quidem in huius commercii infrequentia summae occupationes non excusant, sed

defendunt. Me nihil tale, sed modo mens sub adversis aliquantulum fatiscens,

saepius vero materiae defectus. Nam quae publica sunt melius norunt alii; privata

aliorum ignoro, nisi mea, quae interdum talia sunt ut amicis scribi non debeant, nisi

eos velimus reddere tristiores. Nunc tamen hoc habeo, quod nuntiem, me a Sigilli

custode 5 optima omnia ut regno ita et mihi sperare. Ita iubent ut verba eius ita

omnibus cognita eius probitas. Hic duorum 6 , qui gratia et aula evoluti sunt, ruina

multos amicorum tractura videbatur. Sed incipit is rumor et metus evanescere, nec

ullae nunc res novae exspectantur extra ... 7 . Ego, quod potui, feci, ut sigillorum

Custodem vera edocerem de his, quae mihi sunt cognita. Scio et ipsum et

Beauclerquium 8 honorificam mei fecisse mentionem apud Regem, qui omnia negocia

ad se revocare incipit. Eventum Deo committamus, cuius clementiae te, Vir

Illustrissime, tuamque uxorem et liberos mea uxore apprecante commendo. Lutetiae.

22 Febr. 1624.

1 Friedrichstadt, zie p. 115 n. 7.

2 N o . 866.

3 Zie p. 344 n. 1

4 Gedrukt Epistolae p. 72.

5 Et. d'Aligre.

6 Nic. Brulart de Sillery en Puissieux; zie p. 326 n. 3.

7 Waarschijnlijk is hier een passage uitgelaten, die over het terugroepen der gezanten handelde.

8 Zie p. 337 n. 8.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!