17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

31

veram esse religionem Christianam, atque eius dogmata deinde petitum eant ex

Sacris nostris literis. Hoc agunt tres primi libri ϰατασϰευαστιϰῶς, postremi

ἀνασϰευαστιϰῶς. Dogmata περὶ τοῦ Τρίαδος, ϰαὶ περὶ τῆς τοῦ Χριστοῦ Θεότητος

inter argumenta locum habere non potuerunt. Neminem enim ista ad Christianam

doctrinam allicient adhuc alienum; imo operam ludunt qui ista aliter quam ex Sacris

paginis demonstrare conantur. Sacrarum autem paginarum bene fundata auctoritate,

debent et ista probata censeri. At in solvendis obiectionibus quantum instituti exigebat

ratio, facta est, quod iam puto videris, istorum dogmatum mentio, nempe ut

ostenderetur, neminem debere propterea a nostra Religione absterreri. Ultra progredi

non sinebat instituti ratio, ut nec sectarios ullos refellere, praeter eos qui Sacrarum

literarum auctoritatem aut prorsus aut ex parte tollunt. Nec qui ante me de veritate

Christianae religionis scripserunt, aut Romanenses aut Protestantes aliud sibi

habuere propositum, quam ego habui, quanquam mihi interdum videntur obliti

propositi paulo longius evagari; non tamen ut ad eas descendant controversias,

quae nunc in Europa maxime agitantur. Auctoritas Ecclesiae recte intellecta non

parum facit ad asserendam Sacris libris suam fidem si recte intelligatur, neque vero

a me praetermissa est. Consentiens enim testimonium Christianismi deductum a

primis usque temporibus dubitare me non patitur, quin libri illi sint eorum quorum

nomina praeferunt, aut talium a qualibus scripti habentur, quo posito sequitur ut

ostendamus eos scriptores neque ignorantia neque malitia in iis quae tradiderunt

a vero deflexisse, quae simul coniuncta libris plenissimam asserunt auctoritatem.

At illa auctoritas iudicii ἀναμαρτήτου quod Ecclesiae et quidem suae Romanenses

asscribunt, cum naturali ratione non sit evidens - nam ipsi fatentur Iudaicam

Ecclesiam id privilegium non habuisse - sequitur ut adversus negantes probari

debeat ex Sacris literis. Non potest igitur Sacrarum literarum veritas ex tali iudicio

probari; ne idem sit se ipso prius atque posterius: sic et Spiritus testimonium quo

Protestantes uti solent, a mea tractatione erat alienum, ubi cum extraneis disputatur.

Argumentum autem ab universalitate plane idem non est cum isto Romanensium.

Neque enim dico verum esse quod placeat pluribus; quanquam sic quoque Ecclesiae

Graecae, Asiaticae, Ægyptiacae, Moscoviticae, quae omnes unius sunt communionis,

non sint cessurae Romanensi: sed haec dico pertinuisse ad divinam providentiam,

ut Lex religionis optima et universo humano generi data quam latissime exaudiretur.

Id autem uni contigisse religioni Christianae. Nam quantacumque sit sectarum

diversitas, ubicunque agnoscitur veritas librorum Novi Foederis, ibi lex illa sonare

dicenda est. Si quid aliud est quod animadvertendum tu putes, aut amici alii, fac me

certiorem, ut aut rationem consilii mei reddam aut quod erratum est corrigam.

Ad forum ituro tibi vellem viva voce possem ea instillare quae usui credo futura:

idque ut detur opto. Interea commendo tibi Merulae librum 1 : sed praecipue ipsa

utriusque Curiae mandata, ut et legas saepissime et quae ab aliis annotata sunt

describas. Praeterea Paponem, Gailium et Marantam: et Everhardi tum Locos

communes tum Consilia, neque praeterea quicquam, ne multis te libris oneres. Si

quid aliud in mentem venerit scribam posthac. Facito me saepe rerum vestrarum

certiorem. Die Palmarum. 1620.

Tui amantissimus Frater

H. Grotius.

1 Voor de hier geciteerde boeken zie p. 22 n. 6-13.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!