17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

30

orae quae in mentem veniebant, modo aliud agenti, modo dormitanti; neque aut

Festus mihi erat, aut Nonius ad manum, quo minus mirari debes, si aliquoties

impegerim. Rogo me saepissime de studiis tuis certiorem facias, meaque studia

adiuves praecipue libere monendo, qui primus est amicitiae fructus. Uxori tuae

liberisque omnia salutaria precor. Vale ϕιλίας ἄνϑος 19. Martii Lupisteini 1620.

Tuus totus

H. Grotius.

600. 1620 April 12. Aan Willem de Groot 1

Carmina mea 2 , mi Frater, satis habent, si suo tempore excusentur. Unde enim mihi

iste spiritus, quem Poësis supra omne scripti genus desiderat, cui ne libera quidem

aura frui datur. Caeterum in rerum dispositione usus sum iudicio quanto potui

maximo. Multa argumenta minus firma, multa testimonia fidei suspectae omisi; nec

quicquam scripsi, nisi quod et verum crederem, et cuius fidem me sperarem facere

posse ingeniis non contumacibus. Omnibus placere nemini hactenus concessum

est; nedum ego id sperem in tanto calumniae regno. Caeterum quae putas obiici

posse et obiectum iri non nego, apud aequos iudices non egent magno patrocinio.

Res ipsa loquitur me non explicare dogmata Christianae fidei Christianis, sed hoc

agere ut impii, Ethnici, Iudaei, Mahometistae agnoscant

1 Gedrukt Epistolae p. 760.

2 Bewijs van den waren godsdienst; zie p. 26 n. 6.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!