17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

29

intermittere sum coactus morbo primum, deinde morbi fallendi causa suscepto

negotio quod ultra morbum procedit. Libellus est Belgicis versibus 1 complectens

argumenta de Deo, eius unitate et proprietatibus praecipuis, de creatione, providentia

et spe vitae alterius. Deinde ea testimonia quibus doctrinae Christianae in genere

consideratae veritas probatur. Sequentur alia quae libris Novi et Veteris Testamenti

suam auctoritatem vindicant. Hucusque processit impetus, superest refutatio

quorundam quae ab Ethnicis, Hebraeis et Sarracenis obiici solent. De vitae alterius

felicitate, quam materiam mihi commendaveras, hic aliquid dicendi fuit locus, cum

Christianae doctrinae perfectio ex finis propositi perfectione esset demonstranda.

Mittam ad te poëma totum simulatque absolutum erit.

Cap. V. VI et VII. Matthaei in Notis iam inchoatis paulo uberius quam caetera sum

persecutus 2 ; quanquam enim propositum mihi erat voces excutere, tamen discendi

libido magis ad res me rapit: videturque mihi tanta esse vocum rerumque cognatio

ut alterum ab altero separari vix queat. Nihil vetabit ex materia quamvis ubere pauca

postea deligere quae publici iuris fiant. Ego te omnibus meis Aristarchum aut si

mavis Atticum facio. Fratrem monui operam det ut quae pridem mihi utenda dederas

ad te redeant: ni ille conficiat, uxor ubi eo venerit, hoc sibi mandatum feret. Deus

Optimus Maximus paterne nos foveat Spirituque suo ducat atque sustentet. Uxorem

tuam 3 ego et uxor amicissime salutamus. Sed et Franciscum Iunium 4 , cuius studia

magnus animarum pastor sospitet. 4. Martii 1620. Lupisteini.

Tuus totus

H. Grotius.

599. 1620 Maart 19. Aan G.J. Vossius 5

Virorum optime.

Noli irasci si quid minus tibi placuerit in nostris εἰς τὸ ϰατὰ Ματϑαῖον 6 . Solitudini

id omne imputa, quae studiis si diuturna est non potest non afferre rubiginem.

Ἀγελαῖον γὰρ μάλιστα ζῶον ὁ ϕιλόλογος 7 . Libros de multis paucos admodum tibi

remitto: inter eos fragmenta Comicorum Latina, quia fieri posse putabam ut opus

iis haberes ad ea quae de lingua Latina 8 commentaris. Allevi

1 Zie p. 26 n. 6.

2 Zie p. 16 n. 5.

3 Elisabeth Junius; zie I p. 273 n. 4.

4 Franciscus Junius jr.; zie I p. 545 n. 9. Hij was als predikant van Hillegersberg in 1619 ontslagen

en had zich op de philologie toegelegd. Grotius ontmoette hem later in Parijs. Zie Cuno,

Franciscus Junius der Aeltere p. 223.

5 Gedrukt Epistolae p. 48.

6 Zie p. 16 n. 5.

7 In de Epistolae l.l. wordt dit vertaald: ‘Philologus enim animal minime ridens’; bedoeld is echter

‘een gezellig dier, dat niet op zijn eentje leeft’.

8 Vossius vertelt in de straks te noemen voorrede, dat Scriverius, na de bewerking van de

Tragoediae van Seneca, ook de Fragmenta der Latijnsche Tragici wilde uitgeven, en deze

laatste aan hem, Vossius, opdroeg (de opdracht is van 29 Juni 1620), doch nu van hem

verzocht nog eens een critische nalezing dier Fragmenta te houden; dat dit zeer snel moest

gebeuren, daar de uitgevers, met het oog op de aanstaande mis, op spoed aandrongen. Zoo

is in 1620 gedrukt, bij Johannnes Maire te Leiden: L. Annaeus Seneca tragicus; ex recensione

et museo Petri Scriverii’; op Seneca's Tragoediae met Animadversiones en Notae van Lipsius

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!