17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

320

861. 1623 Nov. 22. Van Andr. Schottus 1

D. Hugo Groti, S.

Dici vix potest quam libenter in tuis legi valere Te in illo coelo et satagere in

Domino, et in adverssis extraque patriam praesenti esse animo: nobiscum quoque

Dei benigtate meliuscule est, beneque aetatem porto sine morbis.

Consolatur Te, ut spero, Deus per Spiritum Sanctum, qui est consolator optimus,

dulcis hospes animae, dulce refrigerium. Vana etenim omnia extra Deum, ut pueri

bullas in auram evanescentes consectamur. B. Augustini Confess. libellum ut

identidem relegas rogo, commodo tuo. Scintillas enim coelestium suspiriorum ac

gemitus eiaculatur, ut non vidisse semel sit satis, immorari etiam iuvet. Vocat ille

nos in patriam ab exilio, sed coelestem. Vita enim qua vivimus mors est potius, ait

Tullius, existimanda. At noster municipatus in coelis est ubi beati gaudio perfruuntur

sempiterno. Io. Stobaeum 2 conferre coepi, etsi non est meus codex antiquissimus,

tamen ut C. Plinius alibi, proderit fortasse nonnihil; mittamque tempori dum Stobaei

Philosophica et Apophthegmata adornas, bono publico, ut opto. Audio Lutetiae

Plutarchum quoque Chaeronensem Gr. Lat. adornari typis post Cl. Marnii editionem

Francofurtensem 3 . Sed hic ad Opuscula Moralia desiderari video G. Xylandri

uberiores notas in Homeri vitam et De poetis audiundis, quas Io. Oporinus olim

Basileae edidit anno MDLXVI. Hortare per amicos, ut Salmasium adiungant istic

Parisienses; exemplum forte in Aug. Thuani reperient augusta bibliotheca, aut alibi.

Libanii quoque Sophistae Epistolas ἀνεϰδότους iampridem promisit Freder. Morellus,

regius professor, post Declarationes eiusdem (in fol.) et Orationes (in 8 o .) evulgatas,

et e Vaticana accepit plures quam ex Augustana et nostra bibliotheca, qui duplex

nactus sum exemplar, quorum altero vetere ille diu est usus, sed nihil editum apparet.

Quam vellem Te hortante maxime tandem aliquando Epistolas Libanii extruderet,

cum eius vita, quam legi nondum Latinam factam in Ferrariensi editione (in 4 o ), et

a me Morellus ea conditione legeque habet, ut publici iuris tandem faciat. Certe

Libanii illa vita ad Basilii ἅπαντα, et Io. Chrysostomi prodesset, quibus est usus

perfamiliariter. Ut et Chrysostomo magistro est usus Isidorus Pelusiota, cuius

Epistolarum a nobis recens erutarum exemplar alterum mitto per cognatum meum,

qui has litteras tradet, Davidem Haecx, Romam Lutetia tendentem; nam alterum

exemplum per Do. Hemelarium ad te missum forte non est redditum. Consule boni,

etsi interpretari vacet in otio, tibi uni concedam lubens, et illo auctore te, si pateris,

ad magistrum Chrysostomum aurei oris invitabo ut illustres, ut Casaubonus fecisset,

nisi si fata in medio cursu abripuissent, ut et lautam accessionem Isidoro fecit Conr.

Rittershusius I.C. egregius post Billium, quae omnia uno fasce colligere et edere

non recusabit Cramoisius istic typographus. De Tragicorum Comicorumque

fragmentis a Th. Cantero collectis, et a nobis Roverio commissis perge urguere,

abes enim propius, ut vel excudant heredes, vel si detrectent

1 Hs. Bibl. Roy. Brussel, hs. II, 752 p. 26. Gedrukt Muséon, Nouv. Sér. XI (1910) p. 243. Zie

voor het juist begrip van dezen brief n o . 845 en n o . 860.

2 Zie p. 301.

3 Frankfort 1599. 2 dln. f o .

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!