17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

319

Th. Canteri quam si meus ille partus esset: πάντα γὰρ τὰ ϰοινὰ ϕίλων 1 aiunt. Meae

fidei et candori optimus ille vir patrio et ipse exsulans solo illa credidit. Amavit me

ille nondum visum, nullo meo merito, ego vicissim mutuum praestiti redamando, ac

teneris visceribus calamitati senis compatiendo. Doleo vero non esse vobis omnia

restituta, quae fasciculo satis magno inclusa Roverio in nundinas per bibliopolas

nostros miseram, suasu Danielis Heinsii vestri. Erant in eo fasciculo et tres tomuli

Latino carmine redditorum, tragoediae aliquot Euripidis ab Erasmo, Buchanano, et

Petreio Tiara Frisio medico. Item Homeri Ilias Latino carmine per Eobanum Hessum

cum numeris ad oram, et Odyssea per Simonem Lemnium, opinor. Verum quae

deesse scribis, si Nemauso haberi non poterunt, recuperari fragmenta Aeschyli et

Sophoclis possunt describenda ex tribus tragicis a Ioanne Meursio an. 1619 Lugduni

editis. Pauca sane desiderabuntur praeter laborem describendi. Nam Euripidis

pleraque, nisi apud illum verti solent medicum, sunt in Stobaei γνώμαις, quas tute

feliciter reddidisti carmine, quod suo quoque addi loco ut iubeas per ego te hanc

dexteram rogo atque obtestor. Obstetricari itaque ne graveris si typographum isthic

commodum reperies in tam opulenta et augusta republica urbeque Lutetiae. Hic

enim a Graecis typographi nostri nimium quantum abhorrent. Menandri, Diphili et

Philemonis, si amissa erint λείψανα, poterunt veluti naufragii tabulae colligi, si erit

usus, e Gulielmi Morelii Comicorum collectione fragmentorum Parisiis edita 2 ; quae

ad quinquaginta comicorum reliquias Iacob. Hertelius collegit an. 1560 ediditque

Basileae 3 . Hic per sententias digessit; ille ut quidque in manus venerat, ita digesserat:

neuter tamen auctores de more adiecit. Canterus vero per comoedias et tragoedias

singula ἀποσπάσματα bene digesserat, brevibus adiectis post singula scholiis, unde

desumpta fragmenta essent, vel qui eadem, ut fit saepius, laudassent. Ego vero de

meo nihil addendum duxi, cum quod ad Allobroges irent, quo nomen non mitto

meum, tum quia iusserat ὁ μαϰαρίτης in limine tantum affigi ‘Ex bibliotheca Theo.

Canteri’. Quod vero distrahi posse negarent, ut est ignavum hoc saeculum, nisi

Latina apponerentur, curavi Latina appendi; sed nunc malim tuam adiici metricam

interpretationem. Accedunt et ex Animadversis Casauboni summi viri in Athenaeum 4

quaedam. Putabam equidem fidi me amici functum officio, quod mihi iam sito

praestari exoptem. Quare, magne Groti, per ego te hanc dexteram iterum rogo

obtestorque, obstetricari ne una gravere si, ut spero, typographum isthic reperies

in augusta illa foetaque viris doctis urbe Lutetia, allaborante et doctissimo Salmasio,

quem saluto. Tribuite hoc boni viri manibus, patria exsulantis et in exsilio mortui

Leovardio. Vale in Domino nosque amare ne desine. Salutem tibi nunciari iusseram

per Iustum Rycquium Canonicum Gandavensem et poetam, Parisiis Romam

cogitantem. Dionysio Petavio et Iac. Syrmondo doctissimis sociis isthic, defuncto

iam Frontone Ducaeo, utere, si alloquium in malis est opus. Antverpiae, XVIII

Novembris CIƆIƆCXXIII.

Adres: Doctissmo viro Hugoni Grotio Iurisconsulto. En la rue de S. Jacques, Buon,

son logis.

1 Eurip., Orest. 725

2 Ex veterum Comicorum fabulis, quae integrae non extant, sententiae. Paris 1553.

3 Vetustissimorum sapient, comicorum L sententiae. Basilieae 1560.

4 Athenaeus, Deipnosophistae. Adiectae sunt Casauboni Animadversionum ll. XV. Heidelb.

1598.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!