17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

317

restituendam unitatem, a qua tanta Occidentis et Orientis pars divulsa est, unica

videtur, stabilitis iis, quae manente unitate universis placuerunt, in iis, in quibus

antiquos non idem sensisse nec consensum ut necessarium exegisse apparet,

libertatis indulgere aliquid et attemperare se alienis infirmitatibus. Iam vero ut a

credendis ad agenda veniam, quam multa sunt non divini sed ecclesiastici iuris, in

quibus, si quid adhibeatur laxamenti, spes sit populos integros ad unitatem corporis

reduci posse! quid autem Patres Ecclesiae magis deceat, quam in hanc curam

sedulo incumbere? Sunt autem in editis antehac M. de Dominis operibus quaedam

acerbius et intemperantius dicta, sed multa etiam quae usum habere possunt, si

quis de resarcienda concordia serius cogitet. Nolo autem arbitreris hominis me

moveri auctoritate, quam sibi ipse et in praeteritum et in posterum destruit, cum

quae scripsit scripsisse se ait neque ex cordis sinceritate neque ex bona conscientia.

Sed veritas a quocumque prolata et validis rationibus suffulta sperni non debet. Quid

posthac scripturus sit nescio. In illo tumultuario opere de Reditus sui consilio 1 , quod

pridem legeram, et nunc relegi, nihil invenio quod ante scriptis contendere possit.

Legi et Huntlaeum 2 : et miratus sum eruditionem, tum in philosophicis perspicue

explicandis, tum in cognitione linguarum, Hebraeae praesertim. Loca, Scripturae

praesertim Sacrae, ab ipso prolata inspexi: multa me ab illo didicisse fateor: sed

illud cui tam multa superstruit, de iudicio illo, cui error subesse nequeat, probasse

mihi minime videtur. Causas cur ita sentiam exponere libri sit, non epistolae. Sed

illud te per illum candorem atque amicitiam tuam ut credas precor, nullum mihi in

iudicando impedimentum esse ex pudore mutandae sententiae. Nam cum in his, in

quibus aetatem trivi, in literis inquam humanioribus et in iure, quotidie improbem

quae antea proba mihi videbantur, nec id profiteri erubescam: cur me in iis rebus,

in quibus minus laboravi, in quibus summa ingenia quotidie dissident, pudeat errorem

agnoscere? Nihil ab animo meo longius abest, quam pertinacia: sed quia didici

quicquid non ex fide fit, id est a stipulante conscientia, peccatum esse, quicquam

agere, quicquam affirmare, quod non rectum verumque dictet animus, reformido.

Deum precor, ut si quid discendum mihi ad salutem restat, id mihi pro summa sua

misericordia patefaciat, paratus ducentem sequi etiam per gravissima incommoda,

quod et feci et facio hactenus in ea Veritate, quae mihi illuxit. Vale, Clarissime

Hemelari, et meam libertatem aequi consule, et amare me, ac precibus etiam apud

Deum adiuvare perge. VII. Nov. CIƆIƆC.XXIII Lutetiae.

Tibi obligatissimus

H. Grotius.

859. 1623 Nov. 16. Van B. Aubéry du Maurier 3

Monsieur. Le soin charitable que vous prenez de ce bon personnage qui languit

aux liens 4 , est digne de vostre bon naturel et de son affliction, laquelle

1 M.A. de Dominis, Sui reditus ex Anglia consilium, 1623. Nederl. vertaling: Knuttel, Pamflet

3497 a .

2 James Gordon, S.J., zoon van George Gordon, 4. earl of Huntly, schrijver van Controversiarum

Epitome. 1612.

3 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Antwoord op n o . 856.

4 Hogerbeets.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!