17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

316

nunc sperare incipimus quia minuit febris. Cornelius pridem hac lue defunctus, nunc

liber exsultat. Fratris febrem spero non pertinacem fore. Vale quam optime cum

matre et amicis. III Nov. CIƆIƆCXXIII. Lutetiae

Tibi obedientissimus filius

H. Grotius.

Adres: E. Erntfeste hooggeleerde voorzyenige heere Mr. Johan de Groot Raed van

Zijn Gen. van Hohenloo in 't hoff van Zyne Gen. Tot Delff. 6 s.

In dorso schreef Jan de Groot: Recepta 18 Nov. 1623.

858. 1623 Nov. 7. Aan J. Hemelaer 1

Reverendo Clarissimoque Viro D. Ioanni Hemelario Canonico Antwerpiam.

Parce vero gratias mihi agere, Hemelari optime. Ita enim de me es meritus, ut

nihil a me procedere possit, quod tua tum dona tum officia exaequet. Neque meus

Apologeticus ad te transmissus tanti, nec Stobaeanum opus, quanti, ut caetera tua

beneficia omittam, literae quas pro hoc et illo reposuisti, affectus vere fraterni

certissimae testes. Nam si amicorum id maxime proprium est, amicis velle quam

optime, is vere amicus est, qui amico id quod vere est optimum non optat tantum,

sed et quantum suae est opis, laborat conferre. Quare, cum vos extra Ecclesiae

Romanae communionem nullam spem esse aeternae salutis non levi quadam

opinione sed firmatissimo assensu arbitremini, sequitur, ut quo quemque amatis

magis, eo magis eum studeatis ad illam communionem perducere. Ego vero hactenus

vobiscum sum, quod toto animo opto cum vestra Ecclesia latissime diffusa et longa

successionis serie conspicua aequis legibus posse coniungi. Sed obstat, quod ad

id obtinendum video a vestris exigi, ut quaedam certa fide credamus, quae credere

non possumus, nisi prius de eorum veritate persuasi. Ea autem nobis aut rationibus

meris probari debet, aut sacrarum literarum auctoritate. Nam ipsum illud de quo

disputatur iudicium Pontificis Romani, et ab eo probatorum coetuum, an certitudinem

eam habeat, quae a multis adstruitur altero ex duobus illis argumentandi generibus,

aut utroque, explorandum est. Mihi autem, ut dicam quod sentio, nihil hactenus se

obtulit, quod mihi persuadet in solo Papa, ut nunc Romae loquitur M. Antonius de

Dominis 2 , totum Christi spiritum pro iis, quae ad fidem pertinent, residere. Neque

tamen ignoro aut Petri inter Apostolos, aut Ecclesiae Romanae inter alias Ecclesias

principalitatem; neque nescio quantum pondus in explicandis dogmatibus habeat

Ecclesiarum, veteris aevi praesertim ab Apostolis fundatarum, in quibus Romana

excelluit, consensio, cuius testimonio primo id omne debemus quod nobis constat

de Novi Testamenti canone: sed ex his omnibus quo iure inferatur id quod urgetur

maxime, non video. Certe quo tempora longius abeunt a primitiva antiquitate, quo

corruptiores sunt mores, quo magis mundana studia sacris curis se immiscent, eo

maior erroribus datur aditus. Mihi vero, quid autem mihi dico? imo plurimis quos

novi doctissimis ac relligiosissimis viris via ad

1 Afschrift Bibl. v.h. Vredespaleis, Den Haag. Gedrukt Historisch Tijdschrift I (1923) p. 34. Over

den geadresseerde zie p. 110 n. 2.

2 Zie I p. 592 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!