17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

315

cum scribendi mihi copia Hagae fuit adempta. Continet enim is titulus illius temporis

expressum characterem, Prolegomena autem ista Campiniaco et aliis istarum

literarum gustu praeditis non improbantur; ut nec ad Cancellarium 1 epistola, cuius

exemplum in libri antecessum tibi mitto, ut et tu et si qui illic sunt boni iudicetis, an

aequo gravius quicquam a me dictum sit in illos, qui post omnia humana mihi erepta,

sanguinario suo edicto mortis quoque periculum mihi intentant. Utinam vero liberorum

tuorum studia mea opella aliqua promovere possit, nullibi certe utilius ea possit

impendi. Quod, cum locorum spatia mihi invideant, vigilantissimo praeceptori eos

commendo, ac praecipue boni omnis auctori Deo. Idem te, nobilissimamque uxorem

et omnem familiam, diu sospitet; quod mecum mea precatur, et pro affectu in se

liberosque suos gratias agit summas. Lutetiae, 1623. 2 Nov.

857. 1623 Nov. 3. Aan Jan en Willem de Groot 2

Et tibi, Pater optime, et fratri quantas possum habeo gratias, quod quum potestis

saepissime ea quae apud vos geruntur mihi nuntiatis. Nam cum meum negotiolum

adhuc inconfectum - quanquam spei magna datur copia - saepiuscule me in aulam

protrudat, interest mea ut sermonis serendi aliquam habeam materiam: quod per

vos et habuisse me gaudeo, et porro, si quid evenerit, habiturum confido. Neque

exspectare debetis ut paria reponam. Hic enim quod novi habeamus nihil optimum

est eorum quae dare potest tempus praesens. Signum enim id est altae immotaeque

pacis quam Cancellarii 3 sapientiae debere se omnes profitentur. Non omnia quae

Salaicae via 4 misisse aiebatis accepi: quaedam in horas exspecto. Sed pervenerunt

ad me, quod et antehac significasse arbitror, exempla donationum, quibus inspectis

idem quod ante pronuntio, nimirum per crimen, ex quo alienatio in fiscum iure

sequeretur, rem rediisse in eum statum quasi donatum nihil esset, evanescente

scilicet conditione, quae donationis vim sustentabat. Nec me hinc dimovet Feudi

haereditarii vox, quasi in eo tacite filiorum, donatarii, qui in feudali materia haeredes

eximie vocantur, facta sit mentio: quia ex moribus nostris satis manifestum est

qualitatem illam non in hoc adiectum, sed ut feuda ista apparerent non sequi strictam

Hollandici feudi naturam. Siquae tamen rationes novae allatae fuerint pro altera

sententia, quam veram esse malim, libenter eas expendam et si potero adiuvabo.

Apud nostros video nulla re magis opus esse quam pecunia, quae si veteribus

numeris alendis sufficit, certe sustentandis et Mansfeldii copiis par esse non potest.

Bethlehemum Gaborem movere arma pro comperto hic habetur: et sub eius ac

Palatini 5 nomine forte aliquid aget Turca, quem ne per se quid faciat pax impedit

icta cum Imperatore. Rumor hic est inter nostros et Anglos calere dissidia ob naves

in Anglicanis portubus a nostris obesssas. Cornelia nostra ex papulis haud ita graviter

aegrotat, Paetrus miserrime, nec sine periculo hactenus:

1 Nic. Brulart de Sillery, aan wien het boek opgedragen is. Zie n o . 831.

2 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2.

3 Nic. Brulart de Sillery.

4 ‘Per Zeepost’.

5 De Winterkoning.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!